|  |



XLII, . 56

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

56. (1) , , , , . (2) . (3) , , 160, , . (4) , , , . (5) , , , , , . , 161 . (6) : , ,   ,   , , . (7) , . 162 , , .

(8) , , , , , , (9) .460 , , , , . (10) , , 163, , ,    .

56. Sub idem tempus et C. Lucretius praetor, qui navibus praeerat ad Cephallaniam, M. Lucretio fratre cum classe super Maleum Chalcidem iusso petere, ipse triremem conscendit, sinum Corinthium petens ad praeoccupandas in Boeotia res. [2] Tardior ei navigatio propter infirmitatem corporis fuit. [3] M. Lucretius, Chalcidem adveniens, cum a P. Lentulo Haliartum oppugnari audisset, nuntium, praetoris verbis qui abscedere eum inde iuberet, misit. [4] Boeotorum iuventute, quae pars cum Romanis stabat, eam rem aggressus legatus a moenibus abscessit. [5] Haec soluta obsidio locum alteri novae obsidioni dedit; namque extemplo M. Lucretius cum exercitu navali, decem milibus armatorum, ad hoc duobus milibus regiorum, qui sub Athenaeo erant, Haliartum circumsedit; parantibusque iam oppugnare supervenit a Creusa praetor. [6] Ad idem fere tempus et ab sociis naves Chalcidem convenerunt, duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae quadriremes. [7] Has praetor, quia nusquam erat maritimum bellum, remisit sociis. Et Q. Marcius Chalcidem navibus venit, Alope Phthiotica capta, Larisa, quae Cremaste dicitur, oppugnata.

[8] Cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut ante dictum est, stativa haberet, frumento undique circa ex agris convecto, [9] ad vastandum Pheraeorum agrum misit, ratus ad iuvandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse. [10] Quos cum eo tumultu nihil motos animadvertisset, praedam quidem praeterquam hominum pecora autem maxime omnis generis fuere divisit ad epulandum militibus.


  • 160     . , . 47, 12. .
  • 161  , .
  • 162 .: , IX, 432 (IX, 5, 8),   . 157  . XXXI.
  • 163 .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364004257 1364004258 1364004259