|  |



XLII, . 55

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

55. (1) , , , (2) , , , . (3) , , , , , , , . (4) , , .459 , , , . (5) , , , , , , . (6) , 156, . (7) , , , . , (8) . , ́ . (9) . 157  ; (10) 158, . , 159.

55. Consul Romanus, per eosdem dies Thessaliam cum exercitu petens, iter expeditum primo per Epirum habuit; [2] deinde, postquam in Athamaniam est transgressus, asperi ac prope invii soli, cum ingenti difficultate parvis itineribus aegre Gomphos pervenit; [3] cui si vexatis hominibus equisque tironem exercitum ducenti acie instructa et loco suo et tempore obstitisset rex, ne Romani quidem abnuunt magna sua cum clade fuisse pugnaturos. [4] Postquam Gomphos sine certamine ventum est, praeter gaudium periculosi saltus superati, contemptus quoque hostium adeo ignorantium opportunitates suas accessit. [5] Sacrificio rite perfecto consul et frumento dato militibus paucos ad requiem iumentorum hominumque moratus dies, cum audiret vagari Macedonas effusos per Thessaliam vastarique sociorum agros, satis iam refectum militem ad Larisam ducit. [6] Inde cum tria milia ferme abesset, ad Tripolim Scaeam vocant super Peneum amnem posuit castra. [7] Per idem tempus Eumenes ad Chalcidem navibus accessit cum Attalo atque Athenaeo fratribus, Philetaero fratre relicto Pergami ad tutelam regni. [8] Chalcide cum Attalo et quattuor milibus peditum, mille equitum ad consulem venit; Chalcide relicta duo milia peditum, quibus Athenaeus praepositus. Et alia eodem auxilia Romanis ex omnibus undique Graeciae populis convenerunt, quorum pleraque adeo parva erant in oblivionem adducta. [9] Apolloniatae trecentos equites centum pedites miserunt. Aetolorum alae unius instar, quantum ab tota gente equitum erat venerant, [10] et Thessalorum, quorum omnis equitatus speratus erat, non plus quam trecenti erant equites in castris Romanis. Achaei iuventutis suae, Cretico maxime armatu, ad mille quingentos dederunt.


  • 156 (. , . 154), () (.).
  • 157 300, 500 .
  • 158 ( . 58, 14) 400 .
  • 159. . .
  • 1364003749 1364003750 1364003752 1364004256 1364004257 1364004258