|  |



XLII, . 60

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

60. (1) ; . . (2) , , , . (3) , , , . , , . (4) , ; , , , . (5) , , , , ; , , .463 ,   ; (6) , , ́ . (7) , , , , ,   . (8) ; , (9) -. , , , , 171. (10) , .

60. Cecidere eo die ab Romanis ducenti equites, duo milia haud minus peditum; capti sescenti ferme. Ex regiis autem viginti equites, quadraginta pedites interfecti. [2] Postquam rediere in castra victores, omnes quidem laeti, ante alios Thracum insolens laetitia eminebat; cum cantu enim superfixa hastis capita hostium portantes redierunt. [3] Apud Romanos non maestitia tantum ex male gesta re, sed pavor etiam erat ne extemplo castra hostis aggrederetur. Eumenes consuli suadere, ut trans Peneum transferret castra, ut pro munimento amnem haberet, dum perculsi milites animos colligerent. Consul moveri flagitio timoris fatendi; [4] victus tamen ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ulteriore ripa communivit. [5] Rex postero die ad lacessendos proelio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto posita castra animadvertit, fatebatur quidem peccatum quod pridie non institisset victis, sed aliquanto maiorem culpam esse quod nocte foret cessatum; [6] nam, ut neminem alium suorum moveret, levi armatura immissa trepidantium in transitu fluminis hostium deleri magna ex parte copias potuisse. [7] Romanis quidem praesens pavor demptus erat, in tuto castra habentibus; damnum inter cetera praecipue famae movebat. [8] Et in consilio apud consulem pro se quisque in Aetolos conferebant causam: ab iis fugae terrorisque principium ortum; [9] secutos pavorem Aetolorum et ceteros socios Graecorum populorum. Quinque principes Aetolorum, qui primi terga vertentes conspecti dicebantur, Romam missi. [10] Thessali pro contione laudati, ducesque eorum etiam virtutis causa donati.

1260010214 1260010313 1327002009 1364004261 1364004262 1364004263