|  |



XLIII, . 4

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . , . . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

4. (1) <> 26, , , , . (2) , , . , , (3) , . (4) , , . (5) , , , . (6) , . , 27 28. (7) , ; 29.

(8) , 30, , . (9) , , , , , , . (10) , , , , . (11) , 3132 . (12) : ; (13) : .

.473

4. . . . tis tantum exinde pavorem ingressi castra, ostentantes capita, fecerunt, ut, si admotus extemplo exercitus foret, capi castra potuerint. [2] Tum quoque fuga ingens facta est; et erant qui legatos mittendos ad pacem precibus petendam censerent; civitatesque complures eo nuntio audito in deditionem venerunt. [3] Quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, [4] cum veniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit. [5] Haec lenitas praetoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius avariusque in Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio praetore erat. [6] Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicae causa abesse excusaretur; sed tum adeo vicina etiam inexplorata erant ut is eo tempore in agro suo Antiati esset aquamque ex manubiis Antium ex flumine Loracinae duceret. [7] Id opus centum triginta milibus aeris locasse dicitur; tabulis quoque pictis ex praeda fanum Aesculapi exornavit. [8] Invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt in Hortensium, successorem eius, Abderitae legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse: [9] causam excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret, spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos. [10] Vixdum ad consulem se pervenisse et audisse oppidum expugnatum, principes securi percussos, sub corona ceteros venisse. [11] Indigna res senatui visa, decreveruntque eadem de Abderitis, quae de Coronaeis decreverant priore anno, eademque pro contione edicere Q. Maenium praetorem iusserunt. [12] Et legati duo, C. Sempronius Blaesus Sex. Iulius Caesar, ad restituendos in libertatem Abderitas missi. [13] Iisdem mandatum, ut et Hostilio consuli et Hortensio praetori nuntiarent, senatum Abderitis iniustum bellum illatum conquirique omnes, qui in servitute sint, et restitui in libertatem aequum censere.


  • 26 , , , . .: , 43.
  • 27 .
  • 28 .
  • 29 (I, 8, 2), , .
  • 30 (   . . 115  . XXXVIII) , .
  • 31  , (.: XLII, 44, 4; 63, 3), . (.: , 43); (. . 25).
  • 32, , (. 6, 10) , , , (. , . 9, 6).
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004305 1364004306 1364004307