|  |



XLIII, . 6

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . , . . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

6. (1) . (2) . , , , (3) , , ; , , ; , , . (4) , - , , . (5) , 37 , (6) , , , .474 ; . (7) , (8) , , , ,   38. (9)   , , , . (10) , . , .

(11) , . , 39 , , ; (12) , , , , , . (13) , , 40, - ,   , , . (14) , , . .

6. Multarum simul Graeciae Asiaeque civitatium legati Romam convenerunt. [2] Primi Athenienses introducti; ii se, quod navium habuerint militumque P. Licinio consuli et C. Lucretio praetori misisse exposuerunt; [3] quibus eos non usos frumenti sibi centum milia imperasse; quod, quamquam sterilem terram ararent, ipsosque etiam agrestis peregrino frumento alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse; et alia quae imperarentur praestare paratos esse. [4] Milesii nihil, quod praestitissent, memorantes, si quid imperare ad bellum senatus vellet praestare se paratos esse polliciti sunt. [5] Alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemoravere ludosque anniversarios ei divae instituisse; [6] et coronam auream quinquaginta pondo, quam in Capitolio ponerent donum Iovi optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta; ea, cui iussissent, tradituros. Donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant. [7] Hoc et Lampsaceni, octoginta pondo coronam afferentes, petebant, commemorantes discessisse se a Perseo, [8] postquam Romanus exercitus in Macedoniam venisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent. [9] Pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent. [10] Ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos in sociorum formulam referre Q. Maenius praetor iussus. Munera omnibus in singulos binum milium aeris data. Alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi.

[11] Et ex Africa legati simul Carthaginiensium et Masinissae venerunt: legati Carthaginiensium tritici deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare devecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent; [12] id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis populi Romani et voluntate sua; sed saepe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium muneribus functos esse. [13] Item Masinissae legati tritici eandem summam polliciti et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid aliud opus esset, uti imperaret senatus: aeque propenso animo et ea et, quae ipse ultro pollicitus sit, praestaturum esse. [14] Gratiae et Carthaginiensibus et regi actae, rogatique ut ea quae pollicerentur ad Hostilium consulem in Macedoniam deportarent. Legatis in singulos binum milium aeris munera missa.


  • 37. . ( ). , ( 204 . . . ). II . . . , , , . 121 . .
  • 38 . 196, 190 . . . (.: XXXIII, 38, 3; XXXVII, 35, 2) , 180- 170- . . .
  • 39.: . .
  • 40 , 22 . .: XLII, 62, 2.
  • 1260010301 1327009061 1260010307 1364004307 1364004308 1364004309