|  |



XLIII, . 7

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . , . . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

7. (1) , , , (2) , , 41 , . : (3) , (4) , , , , .

(5) , ,   42   (6) , , . (7) , , , ; , , , , (8) , , .475 ; (9) , , , , , , . (10) ,   , , , , , , , , , . (11) , , , , .

7. Cretensium legatis commemorantibus se quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum in Macedoniam misisse, [2] cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum suorum quam apud Romanos militare, responsum est, [3] si Cretenses bene ac naviter destinarent potiorem populi Romani quam regis Persei amicitiam habere, [4] senatum quoque Romanum iis tamquam certis sociis responsum daturum esse. Interea nuntiarent suis placere senatui dare operam Cretenses, ut quos milites intra praesidia regis Persei haberent eos primo quoque tempore domum revocarent.

[5] Cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses vocati, quorum legatio ipso introitu movit, quod Micythion, princeps eorum, pedibus captus lectica est introlatus; [6] ultimae necessitatis extemplo visa res, in qua ita affecto excusatio valetudinis aut ne ipsi quidem petenda visa foret aut data petenti non esset. [7] Cum sibi nihil vivi reliquum praeterquam linguam ad deplorandas patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit civitatis primum suae benefacta et vetera et ea, quae Persei bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis; [8] tum quae primo C. Lucretius in populares suos praetor Romanus superbe, avare, crudeliter fecisset, deinde quae tum cum maxime L. Hortensius faceret. [9] Quem ad modum omnia sibi, etiam iis, quae patiantur, tristiora, patienda esse ducant potius quam fide decedant, sic, quod ad Lucretium Hortensiumque attineret, scire tutius fuisse claudere portas quam in urbem eos accipere. [10] Qui exclusissent eos, Emathiam, Amphipolim, Maroneam, Aenum incolumes esse. Apud se templa omnibus ornamentis spoliata; compilataque sacrilegiis C. Lucretium navibus Antium devexisse; libera corpora in servitutem abrepta; fortunas sociorum populi Romani direptas esse et cotidie diripi. [11] Nam ex instituto C. Lucreti Hortensium quoque in tectis hieme pariter atque aestate navalis socios habere, et domos suas plenas turba nautica esse; versari inter se, coniuges liberosque suos, quibus nihil neque dicere pensi sit neque facere.


  • 41.: XLII, 51, 7; 58, 6 .
  • 42 , , 192 . . . (XXXV, 38, 1; 50, 10; 51, 46).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364004308 1364004309 1364004310

    , .