|  |



XLIII, . 15

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . , . . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8

15. (1) , , . (2) .   . (3) ,   . ,   ,   ,   . ,   . . (4) : ? , , . (5) , , .480 , , 69, , . .

(6) . 70. . (7) , , ; , . (8) , , , : ?

15. Praeter dilectum eorum quos in supplementum mitti oportebat quattuor a C. Sulpicio praetore scriptae legiones sunt, intraque undecim dies dilectus est perfectus. [2] Consules deinde sortiti provincias sunt. Nam praetores propter iurisdictionem maturius sortiti erant. [3] Urbana C. Sulpicio, peregrina C. Decimio obtigerat; Hispaniam M. Claudius Marcellus, Siciliam Ser. Cornelius Lentulus, Sardiniam P. Fonteius Capito, classem C. Marcius Figulus erat sortitus. Consulum Cn. Servilio Italia, Q. Marcio Macedonia obvenit; Latinisque actis Marcius extemplo est profectus. [4] Caepione deinde referente ad senatum, quas ex novis legionibus duas legiones secum in Galliam duceret, decrevere patres ut C. Sulpicius M. Claudius praetores ex iis quas scripsissent legionibus quas videretur consuli darent. [5] Indigne patiens praetorum arbitrio consulem subiectum, dimisso senatu ad tribunal praetorum stans postulavit, ex senatus consulto destinarent sibi duas legiones. Praetores consulis in eligendo arbitrium fecerunt.

[6] Senatum deinde censores legerunt: M. Aemilius Lepidus princeps ab tertiis iam censoribus lectus. Septem de senatu eiecti sunt. [7] In censu accipiendo populi milites ex Macedonico exercitu, qui quam multi abessent ab signis census docuit, in provinciam redire cogebant; [8] causas de stipendiis missorum cognoscebant, et cuius nondum iusta missio visa esset, ita iusiurandum adigebant: ex tui animi sententia, tu ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum in provinciam Macedoniam redibis, quod sine dolo malo facere poteris?


  • 69. . , .
  • 70.: XL, 51, 1; XLI, 27, 1.
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364004316 1364004317 1364004318