|  |



XLIII, . 16

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . , . . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.

16. (1) . . (2) , , , , , 71 , . (3) , , 72, , - . (4) 73, , 74 , . (5) . , , 75. (6) , , , (7) , , ,   , . (8) , 76. , 77: , , . (9) , , , , . . (10) 78, , , , (11) , , , . , , .481 79, , 80. (12) , , 81. (13) 82 , , , .

(14) , , , , , , . (15) , , : , , , , , , , , . (16) : 83. , , .

16. In equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit: multis equos ademerunt. [2] In ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam invidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent ad hastam suam accederet sociusve aut adfinis eius conditionis esset. [3] Saepe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu ut modum potestati censoriae imponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei privatae contentione iratum censoribus, patronum causae nancti sunt. [4] Clientem eius libertinum parietem in Sacra via adversus aedes publicas demoliri iusserant, quod publico inaedificatus esset. [5] Appellati a privato tribuni. Cum praeter Rutilium nemo intercederet, censores ad pignera capienda miserunt multamque pro contione privato dixerunt. [6] Hinc contentione orta cum veteres publicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine promulgatur, [7] quae publica vectigalia aut ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius locassent, ea rata locatio ne esset: ab integro locarentur et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue ius esset. [8] Diem ad eius rogationem concilio tribunus plebis dixit. Qui postquam venit ut censores ad dissuadendum processerunt, Graccho dicente silentium fuit; cum Claudio obstreperetur, audientiam facere praeconem iussit. [9] Eo facto avocatam a se contionem tribunus questus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abiit. [10] Postero die ingentis tumultus ciere. Ti. Gracchi primum bona consecravit quod in multa pignoribusque eius qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset; [11] C. Claudio diem dixit, quod contionem ab se avocasset; et utrique censori perduellionem se iudicare pronuntiavit diemque comitiis a C. Sulpicio praetore urbano petit. [12] Non recusantibus censoribus, quominus primo quoque tempore iudicium de se populus faceret, in ante diem octavum et septimum kal. Octobres comitiis perduellionis dicta dies. [13] Censores extemplo in atrium Libertatis escenderunt et ibi obsignatis tabellis publicis clausoque tabulario et dimissis servis publicis negarunt se prius quidquam publici negotii gesturos, quam iudicium populi de se factum esset. [14] Prior Claudius causam dixit; et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem condemnassent multaeque aliae primae classis, extemplo principes civitatis in conspectu populi anulis aureis positis vestem mutarunt, ut supplices plebem circumirent. [15] Maxime tamen sententiam vertisse dicitur Ti. Gracchus, quod, cum clamor undique plebis esset periculum Graccho non esse, conceptis verbis iuravit, si collega damnatus esset, non expectato de se iudicio comitem exilii eius futurum. [16] Adeo tamen ad extremum spei venit reus, ut octo centuriae ad damnationem defuerint. Absoluto Claudio tribunus plebis negavit se Gracchum morari.


  • 71 (174 . . .)  .: XLI, 27.
  • 72. (XXXIX, 44, 8).
  • 73. . 75  . XXXII.
  • 74 .
  • 75 , , , , ? , , - - . , , , (., : XXXIX, 41, 7).
  • 76 (   . . 171  . XXXI).
  • 77 .
  • 78.: III, 55, 7; . , 123125.
  • 79 . perduellio ( perduellis  ).
  • 80 , , . , .
  • 81   .
  • 82 () . . 96  . XXXIV.
  • 83, , , , , (177 . . .) (.: XLI, 10, 513).
  • 1260010315 1327008035 1260010234 1364004317 1364004318 1364004319