|  |



XLIV, . 2

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

2. (1) , .   - . (2) , .488 , (3) .

(4) ,     , (5) , , ; , , : ? (6) ,   , ,   6. (7) ,   , . (8) ; 7 , .

(9) , , , , , . (10) ( , ) , ; (11) ( ) 8. (12) ,   , : ,   9.

2. Huius generis adhortatione accensis militum animis consultare de summa gerendi belli coepit. Eo et C. Marcius praetor a Chalcide classe accepta venit. [2] Placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed movere extemplo castra atque inde pergere in Macedoniam, [3] et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque invehatur hostium litoribus.

[4] Praetore dimisso consul menstruum frumentum iusso milite secum ferre profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, castra movit; [5] et unius diei progressus iter convocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio iussisset, qua quisque ducturus esset, summotis iis, quam potissimum viam peteret, rettulit ad consilium. [6] Aliis per Pythoum placebat via, aliis per Cambunios montes, qua priore anno duxerat Hostilius consul, aliis praeter Ascuridem paludem. [7] Restabat aliquantum viae communis; itaque in id tempus, quo prope divortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur. [8] In Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen stativa habuit ad consulendum rursus, quam potissimum capesseret viam. [9] Per eosdem dies Perseus cum adpropinquare hostem sciret, quod iter petiturus esset, ignarus, omnis saltus insidere praesidiis statuit. [10] In iugum Cambuniorum montium Volustana ipsi vocant decem milia levis armaturae iuvenum cum duce Asclepiodoto mittit; [11] ad castellum, quod super Ascuridem paludem erat Lapathus vocatur locus, Hippias tenere saltum cum duodecim milium Macedonum praesidio iussus. [12] Ipse cum reliquis copiis primo circa Dium stativa habuit; deinde adeo inops consilii, ut obtorpuisse videretur, cum equitibus expeditis litore nunc Heracleum, nunc Philam percurrebat, eodem inde cursu Dium repetens.


  • 6   . : XLII, 53, 6 : 32, 9 35, 15 . . , , 171 . . .   .: XLII, 53, 6.   . . 25  . XLIII.   918 .
  • 7  (. . 152  . XLII). , . - . , , , , , . (. , . 512), . , . ( .: , XXVIII, 1213.)
  • 8  , - - ( , . . , ). ( ) . . : XLII, 51, 3 7; 59, 7.
  • 9 ; (. . 5  . XXXIII)   . . , , ( ) , .
  • 1260010109 1260010112 1260010118 1364004403 1364004404 1364004405