|  |



XLV, . 25

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

25. (1) , . , .

, . (2) , ,  , . ; , . (3) , ,  74. (4) , .539 , , , .

  . (5) , , , , . (6) . , ,   . (7) 75, . , , , . (8) , . (9) 76 , , , , ,   . (10) , , , - , , , , , .

(11) , . (12) , ; , , , , , , . (13) , , , , , , 77.

25. Secundum talem orationem universi rursus prociderunt supplices ramosque oleae iactantes; tandem excitati curia excesserunt. Tunc sententiae interrogari coeptae. [2] Infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresve aut legati gesserant in Macedonia bellum. Plurimum causam eorum adiuvit M. Porcius Cato, qui, asper ingenio, tum lenem mitemque senatorem egit. [3] Non inseram simulacrum viri copiosi, quae dixerit referendo: ipsius oratio scripta extat, Originum quinto libro inclusa. [4] Rhodiis responsum ita redditum est ut nec hostes fierent nec socii permanerent.

Philocrates et Astymedes principes legationis erant. [5] Partim cum Philocrate renuntiare Rhodum legationem placuit, partim cum Astymede Romae subsistere, qui quae agerentur scirent certioresque suos facerent. [6] In praesentia deducere ante certam diem ex Lycia Cariaque iusserunt praefectos. Haec Rhodum nuntiata, quae per se tristia fuissent, quia maioris mali levatus erat timor, cum bellum timuissent, in gaudium verterunt. [7] Itaque extemplo coronam viginti milium aureorum decreverunt; Theodotum, praefectum classis, in eam legationem miserunt. Societatem ab Romanis ita volebant peti ut nullum de ea re scitum populi fieret aut litteris mandaretur, quod, nisi impetrarent, maior a repulsa ignominia esset. [8] Praefecti classis id unius erat ius, ut agere de ea re sine rogatione ulla perlata posset.

[9] Nam ita per tot annos in amicitia fuerant, ut sociali foedere se cum Romanis non inligarent, ob nullam aliam causam, quam ne spem regibus absciderent auxilii sui, si quid opus esset, neu sibi ipsis fructus ex benignitate et fortuna eorum percipiendi. [10] Tunc utique petenda societas videbatur, non quae tutiores eos ab aliis faceret nec enim timebant quemquam praeter Romanos sed quae ipsis Romanis minus suspectos.

[11] Sub idem fere tempus et Caunii descivere ab iis, et Mylassenses Euromensium oppida occuparunt. [12] Non ita fracti animi civitatis erant, ut non sentirent, si Lycia et Caria ademptae ab Romanis forent, cetera aut se ipsa per defectionem liberarent aut a finitimis occuparentur, includi se insulae parvae et sterilis agri litoribus, quae nequaquam alere tantae urbis populum posset. [13] Missa igitur iuventute propere et Caunios, quamquam Cibyratarum asciverant auxilia, coegerunt imperio parere; et Mylassensis Alabandensisque, qui Euromensium provinciam ademptum et ipsi coniuncto exercitu venerant, circa Orthosiam acie vicerunt.


  • 74 (, , ) , . ( VI (VII), 3  . . .: . . . ., 1986, . 177178). ( ): , : , .
  • 75, , ( . .   )  . . : , XXII, 5, 2; XXVII, 14, 2; XXVIII, 2, 3 16, 3; XXIX, 11, 2; XXX, 5, 10 22, 12.
  • 76 (, XXX, 5, 6), 140 . 201 . . . (, . 22, 4    200 . . .: XXXI, 2, 1; 23, 9 .).
  • 77.: , XXX, 5, 11.   .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364004526 1364004527 1364004528