|  |



XLV, . 26

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

26. (1) , , , , , , , , , (2) , , 78 ( )  . (3) , . 79   80. (4) , 81, , , , , . (5) , , 82. (6) , .540 . . (7) , , ; , , . ,  ,  ! (8) , , , ! , ?

(9) ; , , , . (10) ; , . . (11) ,   , , , . (12) , , , ; , , , . (13) , ,   , 83. (14) , , 84, . , , , . (15) :   , <>85,   86,   , , . , , .

26. Dum haec ibi, alia in Macedonia, alia Romae geruntur, interim in Illyrico L. Anicius rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem redacto Scodrae, [2] quae regia fuerat, praesidio imposito Gabinium praefecit, Rhizoni et Olcinio, urbibus opportunis, C. Licinium. [3] Praepositis his Illyrico, reliquo exercitu in Epirum est profectus. Ubi prima Phanote ei dedita est omni multitudine cum infulis obviam effusa. [4] Hinc praesidio imposito in Molossidem transgressus, cuius omnibus oppidis praeter Passaronem et Tecmonem et Phylacen et Horreum receptis primum ad Passaronem ducit. [5] Antinous et Theodotus principes eius civitatis erant, insignes et favore Persei et odio adversus Romanos; iidem universae genti auctores desciscendi ab Romanis. [6] Hi conscientia privatae noxae, quia ipsis nulla spes veniae erat, ut communi ruina patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem ut mortem servituti praeponerent hortantes. [7] Nemo adversus praepotentis viros hiscere audebat; tandem Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum maior a Romanis metus timorem a principibus suis vicisset,

Quae vos rabies inquit agitat, qui duorum hominum noxae civitatem accessionem facitis? [8] Equidem pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audivi; qui patriam pro se perire aequum censerent, hi primi inventi sunt. Quin aperimus portas et imperium accipimus, quod orbis terrarum accepit?

[9] Haec dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi volneribus interfecti; urbs dedita est Romanis. [10] Simili pertinacia Cephali principis clausum Tecmonem ipso interfecto per deditionem recepit. Nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt. [11] Pacata Epiro divisisque in hiberna copiis per opportunas urbes, regressus ipse in Illyricum Scodrae, quo quinque legati ab Roma venerant, evocatis ex tota provincia principibus conventum habuit. [12] Ibi pro tribunali pronuntiavit de sententia consilii senatum populumque Romanum Illyrios esse liberos iubere; praesidia ex omnibus oppidis, arcibus, castellis sese deducturum. [13] Non solum liberos, sed etiam immunes fore Issenses et Taulantios, Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent. [14] Daorsis quoque immunitatem dare, quod relicto Caravantio cum armis ad Romanos transissent. Scodrensibus et Dassarensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis vectigal dimidium eius, quod regi pependissent, impositum. [15] Inde in tres partes Illyricum divisit. Unam eam fecit, quae supra Pistam est, alteram Labeatas omnis, tertiam Agravonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eorum. Hac formula dicta Illyrico ipse inde Epiri Passaronem in hiberna redit.


  • 78 .: XLIV, 31.   :   - ,   . ( ); . ,  13.
  • 79  . .: XLIII, 21, 4.
  • 80 (. )  , , .
  • 81. . 38  . XXXII.
  • 82 ( 12  . )    . (   . , . 75)  , 170 . . . (.: , XXVII, 16, 3; XXX, 7, 24).
  • 83 . . 148  . XXXI; . . 134  .   , - . . . .
  • 84 .   .
  • 85 . .
  • 86 . . 95  . XLIII.
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364004527 1364004528 1364004529