|  |



XLV, . 28

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

28. (1) , 95, . (2) , 96, : : , , , : ,   .   , , , (3) , ; ( ),   97. (4) , , , . (5) , , ; , .

(6) , -     ,  , - . , ; (7) , 98 , , , , ; .542 , . (8) , , , - , . (9) ( ). , , , , , 99; (10) -, , , -, , , . . (11) , , , , , .

28. Sacrificio Minervae, praesidi arcis, in urbe facto profectus Corinthum altero die pervenit. [2] Urbs erat tunc praeclara ante excidium; arx quoque et Isthmus praebuere spectaculum; arx intra moenia in immanem altitudinem edita, scatens fontibus; Isthmus duo maria ab occasu et ortu solis finitima artis faucibus dirimens. Sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adit; inde haud parem opibus Epidaurum, [3] sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo. [4] Inde Lacedaemonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem; unde per Megalopolim Olympiam escendit. [5] Ubi et alia quidem spectanda ei visa; Iovem velut praesentem intuens motus animo est. Itaque haud secus, quam si in Capitolio immolaturus esset, sacrificium amplius solito apparari iussit.

[6] Ita peragrata Graecia, ut nihil eorum, quae quisque Persei bello privatim aut publice sensisset, inquireret, ne cuius metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem cum reverteretur, in itinere sordidata turba Aetolorum occurrit; [7] mirantique et percunctanti, quid esset, defertur quingentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, circumsesso senatu per milites Romanos, missos ab A. Baebio, praefecto praesidii, interfectos, alios in exilium actos esse, bonaque eorum qui interfecti essent et exulum possideri. [8] Iussis, qui arguebantur, Amphipoli adesse ipse convento Cn. Octavio Demetriade, postquam fama accidit traiecisse iam mare decem legatos, omnibus aliis omissis Apolloniam ad eos pergit. [9] Quo cum Perseus obviam Amphipoli omni solutus custodia processisset id diei iter est, ipsum quidem benigne adlocutus est; ceterum postquam in castra ad Amphipolim venit, graviter increpuisse traditur C. Sulpicium, [10] primum quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus esset, deinde quod adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur; referrique tegulas et refici detecta, sicut fuerant, iussit. [11] Et Persea quidem cum maiore filio Philippo traditos A. Postumio in custodiam misit; filiam cum minore filio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali cultu habuit.


  • 95. . - (.: XXXI, 30, 9).
  • 96, , 146 . . . ( ) ( , , ).
  • 97  ( ), (), . I . . . , (.: . , 12; , 24, 5).
  • 98 . . 96  . XLII;   (, XXX, 13, 4) .
  • 99. , . 27, 6.
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004529 1364004530 1364004531