|  |



XLV, . 36

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

36. (1) , , , , , . (2) - , , , ,  - . (3) , , , , .548 - , , 119, , : , ; (4) , , , . , , , ; (5) , : , - .

(6) , , . (7) 120, . ,  ,  , , ! (8) , ,  , ? .

(9) , , , , . (10) , , , , , , .

36. His incitatis cum in Capitolio rogationem eam Ti. Sempronius tribunus plebis ferret et privatis de lege dicendi locus esset et ad suadendum, ut in re minime dubia, haud quisquam procederet, [2] Ser. Galba repente processit et a tribunis postulavit ut, quoniam hora iam octava diei esset, nec satis temporis ad demonstrandum haberet, cur L. Aemilium non iuberent triumphare, in posterum diem differrent et mane eam rem agerent: integro sibi die ad causam eam orandam opus esse. [3] Cum tribuni dicere eo die, si quid vellet, iuberent, in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendoque exacta acerbe munia militiae; plus laboris, plus periculi, quam desiderasset res, iniunctum; contra in praemiis, in honoribus omnia artata; [4] militiamque, si talibus succedat ducibus, horridiorem asperioremque bellantibus, eandem victoribus inopem atque inhonoratam futuram. Macedonas in meliore fortuna quam milites Romanos esse. [5] Si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent, intellecturos potentis viros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse.

[6] His vocibus incitati postero die milites tanta frequentia Capitolium compleverunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium ferendum esset. [7] Intro vocatae primae tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum civitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli victorem despoliari triumpho; [8] obnoxios imperatores tradi licentiae atque avaritiae militari. Iam nunc nimis saepe per ambitionem peccari; quid, si domini milites imperatoribus imponantur? in Galbam pro se quisque probra ingerere.

[9] Tandem hoc tumultu sedato M. Servilius, qui consul et magister equitum fuerat, ut de integro eam rem agerent ab tribunis petere, dicendique sibi ad populum potestatem facerent. [10] Tribuni cum ad deliberandum secessissent, victi auctoritatibus principum de integro agere coeperunt revocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, si M. Servilius aliique privati, qui dicere vellent, dixissent.


  • 119, .
  • 120 ( , 31), .
  • 1327008035 1260010234 1260010302 1364004537 1364004538 1364004539