|  |



XLV, . 39

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.

39. (1) , , ; , . , , , , ? (2) : , , , : -, , , ,   ? , , , , . (3) , , , , ? , .551 ? (4) , , , , , ? , ? (5) , , , ? , , ? , , , , , , , ? (6) , , , ?   - , , ? (7) ,   . ( !)128 ? (8) , , ,  ? , , , , . (9) , , , , ,  ?   , . (10) , , , 129. , . (11) , , , , , , . (12)   , . (13) , , , ! , ? , , , ? , , ? ? (14) ? , , , ,   ? , ? (15) , , , , , , ; , . (16) , , , , , , ;   , .

.552 (17) , , , ; , . (18) : , , , , , ,     . (19). , , , ; -   . (20) , , , <>130.

39. Triumphatum nuper de Philippo, patre huius, et de Antiocho est; ambo regnabant, cum de iis triumphatum est. De Perseo capto, in urbem cum liberis adducto non triumphabitur? [2] Quodsi in curru scandentis Capitolium, auratos purpuratosque, ex inferiore loco L. Paulus in turba togatorum unus privatus interroget L. Anici, Cn. Octavi, utrum vos digniores triumpho esse an me censetis? curru ei cessuri et prae pudore videntur insignia ipsi sua tradituri. [3] Et vos Gentium quam Persea duci in triumpho mavoltis, Quirites, et de accessione potius belli quam de bello triumphari? [4] Et legiones ex Illyrico laureatae urbem inibunt et navales socii; Macedonicae legiones suo abrogato triumphos alienos spectabunt? Quid deinde tam opima praeda, tam opulentae victoriae spoliis fiet? [5] quonam abdentur illa tot milia armorum detracta corporibus hostium? an in Macedoniam remittentur? quo signa aurea, marmorea, eburnea, tabulae pictae, textilia, tantum argenti caelati, tantum auri, tanta pecunia regia? [6] an noctu tamquam furtiva in aerarium deportabuntur? quid? illud spectaculum maximum, nobilissimus opulentissimusque rex captus, ubi victori populo ostendetur? [7] Quos Syphax rex captus, accessio Punici belli, concursus fecerit, plerique meminimus. Perseus rex captus, Philippus et Alexander, filii regis, tanta nomina, subtrahentur civitatis oculis? [8] Ipsum L. Paulum, bis consulem, domitorem Graeciae, omnium oculi conspicere urbem curru ingredientem avent; ad hoc fecimus consulem, ut bellum per quadriennium ingenti etiam pudore nostro tractum perficeret. [9] Cui sortito provinciam, cui proficiscenti praesagientibus animis victoriam triumphumque destinavimus, ei victori triumphum negaturi sumus? et quidem non tantum eum, sed deos etiam suo honore fraudaturi? [10] Dis quoque enim, non solum hominibus, debetur triumphus. Maiores vestri omnium magnarum rerum et principia exorsi a dis sunt et finem statuerunt. [11] Consul proficiscens praetorve paludatis lictoribus in provinciam et ad bellum vota in Capitolio nuncupat; victor perpetrato bello eodem in Capitolium triumphans ad eosdem deos, quibus vota nuncupavit, merita dona portans redit. [12] Pars non minima triumphi est victimae praecedentes, ut appareat dis grates agentem imperatorem ob rem publicam bene gestam redire. [13] Omnis illas victimas, quas traducendas in triumphum dicavit, alias alio abducentes mactate! Quid enim? illae epulae senatus, quae nec privato loco nec publico profano, sed in Capitolio eduntur, utrum hominum voluptatis causa an deorum honoris fiunt?

Quae omnia auctore Servio Galba turbaturi estis? [14] L. Pauli triumpho portae claudentur? Rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captivorum, spolia Macedonum, in circo Flaminio relinquentur? L. Paulus privatus tamquam rure rediens a porta domum ibit? [15] Et tu, centurio, miles, quid de imperatore Paulo senatus decrevit potius quam quid Servius Galba fabuletur, audi; et hoc dicere me potius quam illum audi. [16] Ille nihil praeterquam loqui, et id ipsum maledice ac maligne, didicit; ego ter et viciens cum hoste provocato pugnavi; ex omnibus, cum quibus manum conserui, spolia rettuli; insigne corpus honestis cicatricibus, omnibus adverso corpore exceptis, habeo.

[17] Nudasse deinde se dicitur et, quo quaeque bello volnera accepta essent, rettulisse. Quae dum ostentat, adapertis forte, quae velanda erant, tumor inguinum proximis risum movit.

[18] Tum hoc quoque, quod ridetis, inquit, in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque, quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit. [19] Ego hoc ferro saepe vexatum corpus vetus miles adulescentibus militibus ostendi: Galba nitens et integrum denudet. [20] Revocate, si videtur, tribuni, ad suffragium tribus; ego ad vos, milites, . . .


  • 128 II .
  • 129 . : XXVI, 21, 3; XXXI, 48, 12.
  • 130   (.: , , 31, 6) .
  • 1260010109 1260010112 1260010118 1364004540 1364004541 1364004542