|  |



XLV, . 38

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

38. (1) , , , , , , . (2) , ? -, , ? ,   , ? , , . (3) , , ,   ; ,   , . (4) .

, 125. ,   ,   , .550 , . (5) ,   : (6) , , , , , . (7) , - , . . , , , , !126 (8)   .

, , ! (9) ? (10) , , ? (11) , ,   , , ? , , 127, . (12) -   , , , , , , !, . (13) , ; , - , ,  . (14) , , - , , ? ? , ? ? : , . , ,   .

38. Equidem ipse aliter adfectus animo sum, qui apud exercitum mihi loqui videar, quam paulo ante eram, cum ad plebem urbanam spectabat oratio. [2] Quid enim dicitis, milites? aliquis est Romae, praeter Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit, et eum non isdem manibus discerpitis, quibus Macedonas vicistis? Vincere vos prohibuisset, si potuisset, qui triumphantis urbem inire prohibet. [3] Erratis, milites, si triumphum imperatoris tantum et non militum quoque et universi populi Romani esse decus censetis. [4] Non unius in hoc Pauli honos agitur.

Multi etiam, qui ab senatu non impetrarunt triumphum, in monte Albano triumpharunt; nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Macedonici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam P. Cornelio secundi, quam illis, qui post eos triumphaverant; [5] nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem triumphus faciet; militum magis in hoc universique populi Romani fama agitur, [6] primum ne invidiae et ingrati animi adversus clarissimum quemque civem opinionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem lacerantem invidia principes suos videatur. [7] Satis peccatum in Camillo a maioribus vestris est, quem tamen ante receptam per eum a Gallis urbem violarunt; satis nuper a vobis in P. Africano. Literni domicilium et sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum ostendi erubescamus. [8] Gloria sit par illis viris L. Paulus, iniuria vestra ne exaequetur.

Haec igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros. [9] Quis enim aut Africani aut Pauli similis esse in tam ingrata et inimica bonis civitate velit? [10] si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet? [11] Tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur? Quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque triumphi acti sunt, sic non M. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpharunt. [12] Militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt. [13] Si quando non deportati ex provincia milites ad triumphum sunt, fremunt; et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus parta victoria sit, triumphare credunt. [14] Si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis, quam vos triumphantis videri velle? Vos certe victores conspici velle debebatis.

1327002006 1327002017 1327002022 1364004539 1364004540 1364004541

, .