|  |



XXXVII, . 39

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

39. (1) , , , , , . (2) . , . (3) , . , , (4) , , , , , , . (5) , . , , . , . (6) , , . , .

(7) .   -81, 82. (8) ,   . ,   , 83. (9) , , 84, . , ,   . (10) 85   . (11) , ; . (12) . , . . (13) , , : , , .250   , .

39. Consul postquam detractari certamen vidit, postero die in consilium advocavit, quid sibi faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret? [2] Instare hiemem; aut sub pellibus habendos milites fore, aut, si concedere in hiberna vellet, differendum esse in aestatem bellum. [3] Nullum umquam hostem Romani aeque contempserunt. Conclamatum undique est duceret extemplo et uteretur ardore militum [4] qui tamquam non pugnandum cum tot milibus hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per vallum castra invadere parati erant, si in proelium hostis non exiret. [5] Cn. Domitius ad explorandum iter, et qua parte adiri hostium vallum posset, missus, postquam omnia certa rettulit, postero die propius admoveri castra placuit; tertio signa in medium campi prolata et instrui acies coepta est. [6] Nec Antiochus ultra tergiversandum ratus, ne et suorum animos minueret detractando certamen et hostium spem augeret, et ipse copias eduxit, tantum progressus a castris ut dimicaturum appareret.

[7] Romana acies unius prope formae fuit et hominum et armorum genere. Duae legiones Romanae, duae socium ac Latini nominis erant; quina milia et quadringenos singulae habebant. [8] Romani mediam aciem, cornua Latini tenuerunt; hastatorum prima signa dein principum erant, triarii postremos claudebant. [9] Extra hanc velut iustam aciem a parte dextra consul Achaeorum caetratis immixtos auxiliares Eumenis, tria milia ferme peditum, aequata fronte instruxit; ultra eos equitum minus tria milia opposuit, ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis Romanus equitatus erat; [10] extremos Tralles et Cretenses quingentorum utrique numerum explebant statuit. [11] Laevum cornu non egere videbatur obiectis talibus auxiliis, quia flumen ab ea parte ripaeque deruptae claudebant; quattuor tamen inde turmae equitum oppositae. [12] Haec summa copiarum erat Romanis, et duo milia mixtorum Macedonum Thracumque, qui voluntate secuti erant; hi praesidio castris relicti sunt. [13] Sedecim elephantos post triarios in subsidio locaverunt; nam praeterquam quod multitudinem regiorum elephantorum erant autem quattuor et quinquaginta sustinere non videbantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt, sive quia magnitudine longe enim illi praestant sive robore animorum vincuntur.


  • 81 ()   ( , ).
  • 82 300 5000 (.: XXXVI, 28, 7), 5200 (XL, 1, 5) , 6200 (.: XXIX, 24, 14). . . 74  . XLII.
  • 83. . 2  . XXXIII.
  • 84, .
  • 85  : (. . 137  . XXXI). , , , . 45, 1.
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364003740 1364003741 1364003742