|  |



XXX, . 39

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8

39. (1) ; ́ 109 . (2) 110, , , 111, , . 112, , , . (3) , . 113. , , ; ; , , , . (4) , , , . . (5) : . , , , .

(6) , , ; . . (7) , , ; . (8) , , , ; , . 114 .

39. Claudium consulem, profectum tandem ab urbe, inter portus Cosanum Loretanumque atrox vis tempestatis adorta in metum ingentem adduxit. [2] Populonium inde cum pervenisset stetissetque ibi, dum reliquum tempestatis exsaeviret, Ilvam insulam et ab Ilva Corsicam, a Corsica in Sardiniam traiecit. Ibi superantem Insanos montes multo et saevior et infestioribus locis tempestas adorta disiecit classem. [3] Multae quassatae armamentisque spoliatae naves, quaedam fractae. Ita vexata ac lacerata classis Carales tenuit. Ubi dum subductae reficiuntur naves, hiems oppressit circumactumque anni tempus, et nullo prorogante imperium privatus Ti. Claudius classem Romam reduxit. [4] M. Servilius, ne comitiorum causa ad urbem revocaretur, dictatore dicto C. Servilio Gemino, in provinciam est profectus. Dictator magistrum equitum P. Aelium Paetum dixit. [5] Saepe comitia indicta perfici tempestates prohibuerunt; itaque cum pridie idus Martias veteres magistratus abissent, novi suffecti non essent, res publica sine curulibus magistratibus erat.

[6] T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus; in locum eius suffectus C. Sulpicius Galba. Ab L. Licinio Lucullo et Q. Fulvio aedilibus curulibus ludi Romani ter toti instaurati. [7] Pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis. [8] P. Aelius Tubero et L. Laetorius aediles plebis vitio creati magistratu se abdicaverunt, cum ludos ludorumque causa epulum Iovi fecissent et signa tria ex multaticio argento facta in Capitolio posuissent. Cerialia ludos dictator et magister equitum ex senatus consulto fecerunt.


  • 109. . 73  . XXII. .
  • 110  (. ).
  • 111 .
  • 112 , .
  • 113. . 147  . XXIII.
  • 114 , , , , . 12 19 .
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364003040 1364003041 1364003042