|  |



XXX, . 40

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

40. (1) , . (2) .434 115 , , , , , . , (3) , , ,  , , . . (4) , .

, , , , . (5) : ; , ; , [2]; , , , . (6) , : ,   .

(7) : , ; , , . (8) , , . , , , , , . (9) , 116. (10) , , . (11) , . (12) , , 117, , : , , . ; (13) , , , , , ,  . (14) , , , . (15) .435 , , , (16) , , .

40. Legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum venissent Romam, senatus ad aedem Bellonae habitus est. [2] Ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello inpositum ingenti laetitia patrum exposuisset, [3] adiecit Verminam etiam Syphacis filium, quae parva bene gestae rei accessio erat, devictum. In contionem inde prodire iussus gaudiumque id populo inpertire. [4] Tum patefacta gratulationi omnia in urbe templa supplicationesque in triduum decretae. Legatis Carthaginiensium et Philippi regis nam hi quoque venerant petentibus ut senatus sibi daretur responsum iussu patrum ab dictatore est consules novos iis senatum daturos esse.

[5] Comitia inde habita. Creati consules Cn. Cornelius Lentulus, P. Aelius Paetus; praetores M. Iunius Pennus, cui sors urbana evenit, M. Valerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam est sortitus. [6] De provinciis consulum nihil ante placebat agi quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius, alterius principium prospiciebant animis.

[7] Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat provinciae Africae, seu bellum foret, facilem victoriam, seu iam finiretur, finiti tanti belli se consule gloriam petens. [8] Negare itaque prius quicquam agi passurum quam sibi provincia Africa decreta esset, concedente conlega, moderato viro et prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam inpar futurum cernebat. [9] Q. Minucius Thermus et M. Acilius Glabrio tribuni plebis rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule Cn. Cornelium temptare aiebant; [10] ex auctoritate patrum latum ad populum esse cuius vellent imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decrevisse. [11] Multis contentionibus et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est ut senatui permitterent. [12] Patres igitur iurati ita enim convenerat censuerunt uti consules provincias inter se conpararent sortirenturve uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet; cui classis obvenisset in Siciliam navigaret; [13] si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam traiceret; consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret; [14] si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare, et quem, si deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare; [15] si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret. [16] Alter consul, cui Italia evenisset, duas legiones a M. Sextio praetore acciperet.


  • 115. , . 38, 4.
  • 116. , . 27, 2 .
  • 117, . .: XXVI, 33, 14; XLII, 21, 5.
  • [2] . 1991 2002 .  ,   Bruttios. . (. . ).
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003041 1364003042 1364003043