|  |



XXXVI, . 2

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

2. (1) , , , . ,   . (2) : , ; , . (3) .190 , : , , , , (4) , , , , . (5) , , , . .

(6) , . , ,   ,   ,   ,   7. (7) : , 8. . (8) , , , , -,   . (9) 9, . (10) , , , (11) , , , 10 , ,   , . (12) , 11, . (13) ; , , , . (14) , , , , 12. (15) ; .

2. His ita in senatu, incerto ad id, quae cuiusque provincia foret, decretis, tum demum sortiri consules placuit. Acilio Graecia, Cornelio Italia evenit. [2] Certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M. Acilius consul ludos magnos Iovi voveret et dona ad omnia pulvinaria. [3] Id votum in haec verba praeeunte P. Licinio pontifice maximo consul nuncupavit: Si duellum quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit, [4] tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit. [5] Quisquis magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto. Supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit.

[6] Consulibus sortitis provincias extemplo et praetores sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque evenit, A. Cornelio Mammulae Brutti, M. Aemilio Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Livio Salinatori classis, L. Aemilio Paulo Hispania ulterior. [7] His ita exercitus decreti: A. Cornelio novi milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a L. Quinctio consule, dati sunt, iussusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundisiumque. [8] L. Aemilio Paulo in ulteriorem Hispaniam, praeter eum exercitum quem a M. Fulvio proconsule accepturus esset, decretum est ut novorum militum tria milia duceret et trecentos equites, ita ut in iis duae partes socium Latini nominis, tertia civium Romanorum esset. [9] Idem supplementi ad C. Flaminium, cui imperium prorogabatur, in Hispaniam citeriorem est missum. [10] M. Aemilius Lepidus ab L. Valerio, cui successurus esset, simul provinciam exercitumque accipere iussus; [11] L. Valerium, si ita videretur, pro praetore in provincia retinere et provinciam ita dividere ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram L. Valerius viginti navibus longis custodiret. [12] Eidem praetori mandatum ut duas decumas frumenti exigeret; id ad mare comportandum devehendumque in Graeciam curaret. [13] Idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum; ceterum non in Graeciam sed Romam id frumentum portari placere. [14] C. Livius praetor, cui classis evenerat, triginta navibus paratis traicere in Graeciam primo quoque tempore iussus, et ab Atilio naves accipere. [15] Veteres naves, quae in navalibus erant, ut reficeret et armaret, M. Iunio praetori negotium datum est, et in eam classem socios navales libertinos legeret.


  • 7.: XXXV, 41, 6.
  • 8.: XXXV, 41, 7.
  • 9.: XXXV, 2, 3 .
  • 10. . .   ( -) ( , 4  ). (. -)  . ()  ( ).
  • 11  10- , . ( , .) .
  • 12 192 . . . (.: XXXV, 20, 810; 23, 4; 37, 3).
  • 1260010220 1327002003 1327002004 1364003603 1364003604 1364003605