|  |



XXXVII, . 37

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

37. (1) , , . . (2) , , , . (3) , .     , , 77. , . (4) . ; , , 78 .248 . , . (5) , , , . , , , .

(6) . , , , , , . (7)   . (8) , : , , : , , . (9) ( ), - , . , , , 79. (10) , , , , (11) , , .

37. Consul omnibus praeparatis ad proposita exsequenda cum ex stativis movisset, Dardanum primum, deinde Rhoeteum utraque civitate obviam effusa venit. [2] Inde Ilium processit, castrisque in campo qui est subiectus moenibus positis in urbem arcemque cum escendisset, [3] sacrificavit Minervae praesidi arcis et Iliensibus in omni rerum verborumque honore ab se oriundos Romanos praeferentibus et Romanis laetis origine sua. Inde profecti sextis castris ad caput Caici amnis pervenerunt. [4] Eo et Eumenes rex, primo conatus ab Hellesponto reducere classem in hiberna Elaeam, adversis deinde ventis cum aliquot diebus superare Lecton promunturium non potuisset, in terram egressus, ne deesset principiis rerum, qua proximum fuit, in castra Romana cum parva manu contendit. [5] Ex castris Pergamum remissus ad commeatus expediendos, tradito frumento quibus iusserat consul, in eadem stativa rediit. Inde plurium dierum praeparatis cibariis consilium erat ire ad hostem priusquam hiems opprimeret.

[6] Regia castra circa Thyatiram erant. Ubi cum audisset Antiochus P. Scipionem aegrum Elaeam delatum, legatos qui filium ad eum reducerent misit. [7] Non animo solum patrio gratum munus, sed corpori quoque salubre gaudium fuit; [8] satiatusque tandem complexu filii renuntiate inquit gratias regi me agere, referre aliam gratiam nunc non posse quam ut suadeam, ne ante in aciem descendat quam in castra me redisse audierit. [9] Quamquam sexaginta milia peditum, plus duodecim milia equitum animos interdum ad spem certaminis faciebant, motus tamen Antiochus tanti auctoritate viri, in quo ad incertos belli eventus omnis fortunae posuerat subsidia, recepit se et transgressus Phrygium amnem circa Magnesiam quae ad Sipylum est posuit castra; [10] et ne, si extrahere tempus vellet, munimenta Romani temptarent, fossam sex cubita altam, duodecim latam cum duxisset, [11] extra duplex vallum fossae circumdedit, interiore labro murum cum turribus crebris obiecit, unde facile arceri transitu fossae hostis posset.


  • 77 . , ( ) , , ( ). , .
  • 78 ()  - .
  • 79. . 113  . XXXVI.
  • 1327002004 1327002006 1327002009 1364003738 1364003739 1364003740