|  |



XXXVII, . 38

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

38. (1) , , , , . (2) , , , . (3) , , . , 80 . (4) , , ( , ), , , , . (5) , . . (6) , . , (7) . , , .249 , , , , . (8) . . (9) , .

38. Consul circa Thyatiram esse regem ratus, continuis itineribus quinto die ad Hyrcanum campum descendit. [2] Inde cum profectum audisset, secutus vestigia citra Phrygium amnem, quattuor milia ab hoste posuit castra. [3] Eo mille ferme equites maxima pars Gallograeci erant, et Dahae quidam aliarumque gentium sagittarii equites intermixti tumultuose amni traiecto in stationes impetum fecerunt. [4] Primo turbaverunt incompositos; dein, cum longius certamen fieret et Romanorum ex propinquis castris facili subsidio cresceret numerus, regii fessi iam et plures non sustinentes recipere se conati circa ripam amnis, priusquam flumen ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti sunt. [5] Biduum deinde silentium fuit neutris transgredientibus amnem; tertio post die Romani simul omnes transgressi sunt et duo milia fere et quingentos passus ab hoste posuerunt castra. [6] Metantibus et muniendo occupatis tria milia delecta equitum peditumque regiorum magno terrore ac tumultu advenere; [7] aliquanto pauciores in statione erant; hi tamen per se, nullo a munimento castrorum milite avocato, et primo aequum proelium sustinuerunt, et crescente certamine pepulerunt hostes centum ex iis occisis, centum ferme captis. [8] Per quadriduum insequens instructae utrimque acies pro vallo stetere; quinto die Romani processere in medium campi; [9] Antiochus nihil promovit signa, ita ut extremi minus mille pedes a vallo abessent.


  • 80  . ( ). . . 27,   . 131  . XXXV.
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364003739 1364003740 1364003741