|  |



XXXIX, . 54

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

54. (1) , . (2) 159. (3) . , , , . (4) , , , . . (5) , , , , , , . (6) , , - . , . (7) , , , . (8) , , , , , , . (9) , , , , , . (10) . , , , , . (11) , , , , , , . (12) , , , , , . (13) , . , , , , .

54. Dum haec in Macedonia geruntur, consules in provincias profecti. [2] Marcellus nuntium praemisit ad L. Porcium proconsulem ut ad novum Gallorum oppidum legiones admoveret. [3] Advenienti consuli Galli sese dediderunt. Duodecim milia armatorum erant: plerique arma ex agris rapta habebant; [4] ea aegre patientibus iis adempta, quaeque alia aut populantes agros rapuerant aut secum attulerant. De his rebus qui quererentur, legatos Romam miserunt. [5] Introducti in senatum a C. Valerio praetore exposuerunt se superante in Gallia multitudine inopia coactos agri et egestate ad quaerendam sedem Alpes transgressos, quae inculta per solitudines viderent, ibi sine ullius iniuria consedisse. [6] Oppidum quoque aedificare coepisse, quod indicium esset nec agro nec urbi ulli vim adlaturos venisse. Nuper M. Claudium ad se nuntium misisse bellum se cum iis, ni dederentur, gesturum. [7] Se certam, etsi non speciosam pacem quam incerta belli praeoptantes dedidisse se prius in fidem quam in potestatem populi Romani. [8] Post paucos dies iussos et urbe et agro decedere sese tacitos abire, quo terrarum possent, in animo habuisse. Arma deinde sibi, et postremo omnia alia, quae ferrent agerentque, adempta. [9] Orare se senatum populumque Romanum, ne in se innoxios deditos acerbius quam in hostes saevirent. [10] Huic orationi senatus ita responderi iussit, neque illos recte fecisse, cum in Italiam venerint oppidumque in alieno agro, nullius Romani magistratus, qui ei provinciae praeesset, permissu aedificare conati sint; neque senatui placere deditos spoliari. [11] Itaque se cum iis legatos ad consulem missuros, qui si redeant unde venerint, omnia iis sua reddi iubeant, quique protinus eant trans Alpes, et denuntient Gallicis populis, multitudinem suam domi contineant: [12] Alpes prope inexsuperabilem finem in medio esse: non utique iis melius fore quam qui eas primi pervias fecissent. [13] Legati missi L. Furius Purpurio Q. Minucius L. Manlius Acidinus. Galli, redditis omnibus, quae sine cuiusquam iniuria habebant, Italia excesserunt.

1327002060 1327002061 1327002062 1364003955 1364003956 1364004000