|  |



XL, . 4

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

4. (1) , , - . (2) , , . , . (3) . , , (4) , 8, , , , . (5) , , , . (6) , , , , , , (7) , , . (8) , , , . (9) 9 , 10. (10) , , , , .361 ; . (11) , . , , . (12) , , , , . (13) , , . , :   . (14) ; , . , , : , . , . (15) . ; ,   , . 11.

4. Eam crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit. [2] Herodicum principem Thessalorum multis ante annis occiderat; generos quoque eius postea interfecit. In viduitate relictae filiae singulos filios parvos habentes. [3] Theoxena et Archo nomina iis erant mulieribus. Theoxena multis petentibus aspernata nuptias est: [4] Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aenianum, nupsit et apud eum plures enixa partus, parvis admodum relictis omnibus, decessit. [5] Theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit; et tamquam omnes ipsa enixa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura. [6] Postquam regis edictum de comprehendendis liberis eorum qui interfecti essent accepit, ludibrio futuros non regis modo sed custodum etiam libidini rata ad rem atrocem animum [7] adiecit ausaque est dicere se sua manu potius omnes interfecturam quam in potestatem Philippi venirent. [8] Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse. [9] Proficiscuntur ab Thessalonica Aeneam ad statum sacrificium, quod Aeneae conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt. [10] Ibi die per sollemnes epulas consumpto navem praeparatam a Poride sopitis omnibus de tertia vigilia conscendunt tamquam redituri Thessalonicam; sed traicere in Euboeam erat propositum. [11] Ceterum in adversum ventum nequiquam eos tendentes prope terram lux oppressit, et regii qui praeerant custodiae portus lembum armatum ad retrahendam eam navem miserunt cum gravi edicto ne reverterentur sine ea. [12] Cum iam appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat; interdum manus ad caelum tendens deos ut ferrent opem orabat. [13] Ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis mors inquit una vindicta est. [14] Viae ad mortem hae sunt: qua quemque animus fert, effugite superbiam regiam. Agite, iuvenes mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut haurite poculum, si segnior mors iuvat. Et hostes aderant et auctor mortis instabat. [15] Alii alio leto absumpti semianimes e nave praecipitantur. Ipsa deinde virum comitem mortis complexa in mare sese deiecit. Nave vacua dominis regii potiti sunt.


  • 8 , (. . .), , , , (  .: XXVIII, 5, 15 . 29  . XXVIII), .
  • 9 . . 44  . XXXIII.     .
  • 10 , , .
  • 11 .
  • 1345970035 1364000736 1364000838 1364004005 1364004006 1364004007