|  |



XL, . 41

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

41. (1) . (2) 86, , , , . (3) -, . ,     87 . (4) , 88. (5) , . (6) - 89.

(7) (8) 90, .388 91 , 92. (9) , , , , , , , (10) 93 ; . (11) . , ,   , .

41. Consules ambo in Ligures exercitus induxerunt diversis partibus. [2] Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit. [3] Fulvius secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naves impositos praeter oram Etrusci maris Neapolim transmisit. [4] Inde in Samnium traducti, agerque iis inter populares datus est. [5] Montanorum Ligurum ab A. Postumio vineae caesae frumentaque deusta, donec cladibus omnibus belli coacti in deditionem venerunt armaque tradiderunt. [6] Navibus inde Postumius ad visendam oram Ingaunorum Intemeliorumque Ligurum processit. [7] Priusquam hi consules venirent ad exercitum qui Pisas indictus erat, praeerat A. Postumius. [8] Frater Q. Fulvii M. Fulvius Nobilior secundae legionis Fulvius tribunus militum is erat mensibus suis dimisit legionem, iureiurando adactis centurionibus aes in aerarium ad quaestores esse delaturos. [9] Hoc ubi Placentiam nam eo forte erat profectus Aulo nuntiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit adsequi, reduxit castigatos Pisas; de ceteris consulem certiorem fecit. [10] Eo referente senatus consultum factum est ut M. Fulvius in Hispaniam relegaretur ultra Novam Carthaginem; litteraeque ei datae sunt a consule ad P. Manlium in Hispaniam ulteriorem deferendae; milites iussi ad signa redire. [11] Ignominiae causa uti semestre stipendium in eum annum esset ei legioni decretum: qui miles ad exercitum non redisset eum ipsum bonaque eius vendere consul iussus.


  • 86  ( : ).
  • 87   ( ).
  • 88. , . 38, 2.
  • 89  (, IV, 202).
  • 90 , , ( , ).
  • 91 .
  • 92, , , (.  11).
  • 93 .   . . . . 16  . XXI.
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004042 1364004043 1364004044