|  |



XL, . 39

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

39. (1) [180 .] 80 , , 81, . (2) , , , , 82, . (3) , , , : (4) - , . . (5) , , , , , , . (6) , . (7) ,     , . (8) , , , . (9) , , , . : . : , . (10) .

39. Eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non venerant, institit vastare. [2] Qua re irritavit magis quam conterruit animos barbarorum; et clam comparatis copiis saltum Manlianum, per quem transiturum exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt. [3] In Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegae Gracchus mandaverat ut Q. Fulvium certiorem faceret Tarraconem exercitum adduceret: [4] ibi dimittere veteranos supplementaque distribuere et ordinare omnem exercitum sese velle. Dies quoque, et ea propinqua, edita Flacco est qua successor esset venturus. [5] Haec nova adlata res, omissis quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt. [6] Ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intravit, repente ex duabus partibus simul exorti hostes Romanos invaserunt. [7] Quod ubi vidit Flaccus, primos tumultus in agmine per centuriones stare omnes, suo quemque loco, et arma expedire iubendo sedavit, [8] et sarcinis iumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut tempus, ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit, [9] cum bis deditis rem esse admonens, scelus et perfidiam illis, non virtutem nec animum accessisse, reditum ignobilem in patriam clarum ac memorabilem eos sibi fecisse: cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos. Plura dici tempus non patiebatur: invehebant se hostes, et in partibus extremis iam pugnabatur. [10] Deinde acies concurrerunt.


  • 80 182 . . . (. , . 12 30 ., . 59), . -, .   . . 92  . XXXI.
  • 81  , (. ), . I . . .
  • 82 ( , 195 . . .  .: XXXIV, 1, 1; 19, 1). , , -- - .
  • 1327002004 1327002016 1327002038 1364004040 1364004041 1364004042