|  |



XL, . 44

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

44. (1) , , 106, . (2)   , , 107. , ́ , .

(3) , ,   , . (4) , , (5)   , . (6) , . .390 (7) ,   ,   .

(8) , , , . (9) , 108. (10) , , . , , 109, , (11) , , , 110. (12) - , , 111.

44. Eo anno rogatio primum lata est ab L. Villio tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque. Inde cognomen familiae inditum ut Annales appellarentur. [2] Praetores quattuor post multos annos lege Baebia creati, quae alternis quaternos iubebat creari. Hi facti Cn. Cornelius Scipio C. Valerius Laevinus Q. et P. Mucii Q. f. Scaevolae.

[3] Q. Fulvio et L. Manlio consulibus eadem provincia quae superioribus, pari numero copiae peditum equitum, civium sociorum decretae. [4] In Hispaniis duabus Ti. Sempronio et L. Postumio cum iisdem exercitibus quos haberent prorogatum imperium est; [5] et in supplementum consules scribere iussi ad tria milia peditum Romanorum, trecentos equites, quinque milia sociorum Latini nominis et quadringentos equites. [6] P. Mucius Scaevola urbanam sortitus provinciam est et ut idem quaereret de veneficiis in urbe et propius urbem decem milia passuum, [7] Cn. Cornelius Scipio peregrinam, Q. Mucius Scaevola Siciliam, C. Valerius Laevinus Sardiniam.

[8] Q. Fulvius consul priusquam ullam rem publicam ageret, liberare et se et rem publicam religione votis solvendis dixit velle. [9] Vovisse, quo die postremum cum Celtiberis pugnasset, ludos Iovi optimo maximo et aedem Equestri Fortunae sese facturum: in eam rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis. [10] Ludi decreti et ut duumviri ad aedem locandam crearentur. De pecunia finitur ne maior ludorum causa consumeretur quam quanta Fulvio Nobiliori post Aetolicum bellum ludos facienti decreta esset; [11] neve quid ad eos ludos arcesseret cogeret acciperet faceret adversus id senatus consultum quod L. Aemilio Cn. Baebio consulibus de ludis factum esset. [12] Decreverat id senatus propter effusos sumptus factos in ludos Ti. Sempronii aedilis, qui graves non modo Italiae ac sociis Latini nominis, sed etiam provinciis externis fuerant.


  • 106 , , ( ) . .
  • 107.: XXXII, 27, 6, ( 197 . . .). . .
  • 108 . .: 40, 10 . 84. (, III, 3, 2).
  • 109.: XXXIX, 5, 710.
  • 110 182 . . . .
  • 111 , . , 182 . . . .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364004045 1364004046 1364004047

    , .