|  |



XLIII, . 11

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . , . . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

11. (1) , . (2) , , , , , , .477 . (3) . (4) , ; (5) , , 51. , . (6) . 52 . (7) : , 53, , , , . (8) , 54, (9) , , . . , , . (10) , , , , , . (11) - 55, , , : , 56. (12) , , ; .

(13) , 57. : <>58 , . : , .

11. Haec et alia haud prospere in Macedonia gesta ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sacrificii causa Romam venerat, sunt audita. [2] Propter quae veriti patres ne qua maior ignominia acciperetur legatos in Macedoniam M. Fulvium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui comperta quae agerentur referrent; [3] et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret. [4] Interim M. Raecio praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam revocaret: [5] qui Romae essent, ne quis ultra mille passuum ab Roma abesset. Ea, uti senatus censuit, sunt facta. [6] Comitia consularia ante diem quintum kal. Febr. fuere. Creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum et Cn. Servilius Caepio. [7] Post diem tertium praetores sunt facti C. Decimius, M. Claudius Marcellus, C. Sulpicius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser. Cornelius Lentulus, P. Fonteius Capito. [8] Designatis praetoribus praeter duas urbanas quattuor provinciae sunt decretae: Hispania et Sardinia et Sicilia et classis.

[9] Legati ex Macedonia exacto admodum mense Februario redierunt. Hi quas res ea aestate prospere gessisset rex Perseus referebant, quantusque timor socios populi Romani cepisset tot urbibus in potestatem regis redactis. [10] Exercitum consulis infrequentem commeatibus vulgo datis per ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tribunos militum, contra illos in consulem conferre. [11] Ignominiam Claudi temeritate acceptam elevare eos patres acceperunt, qui perpaucos Italici generis et magna ex parte tumultuario dilectu conscriptos ibi milites amissos referebant. [12] Consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum iussi; destinataeque provinciae iis sunt Italia et Macedonia.

[13] Hoc anno intercalatum est: tertio die post Terminalia kalendae intercalariae fuere. Sacerdotes intra eum annum mortui sunt L. Flamininus . . . pontifices duo decesserunt, L. Furius Philus et C. Livius Salinator. In locum Furii T. Manlium Torquatum, in Livi M. Servilium pontifices legerunt.


  • 51.: XXXVI, 3, 3 (191 . . .  ).
  • 52 186 . . .  .: XXXIX, 8 .;       .: XLII, 38 .
  • 53 171 . . .
  • 54 .
  • 55 , .
  • 56. , . 9, 7.
  • 57. . 16  . XXXVII.
  • 58 , , , 213 . . . .: XXV, 2, 2.
  • 1364003343 1364003345 1364003401 1364004312 1364004313 1364004314