|  |



XLIII, . 13

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . , . . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8

13. (1) , - , , 61, , . (2) , , - , .

(3) , : ,   . , , . (4) . , , . :   , (5)   62 : , . (6) :   , : , ;   63, : , , , . (7) , , , , (8) , ,   64. , .

13. Non sum nescius ab eadem neglegentia qua nihil deos portendere vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum neque in annales referri. [2] Ceterum et mihi vetustas res scribenti nescio quo pacto antiquus fit animus et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales referam. [3] Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata, facem in caelo conspectam et bovem feminam locutam; eam publice ali. Minturnis quoque per eos dies caeli ardentis species affulserat. [4] Reate imbri lapidavit. Cumis in arce Apollo triduum ac tris noctes lacrimavit. In urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse, [5] alter in aede Primigeniae Fortunae quae in colle est duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse. [6] Duo non suscepta prodigia sunt, alterum quod in privato loco factum esset, palmam enatam in impluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat alterum quod in loco peregrino: Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur. [7] Publicorum prodigiorum causa libri a decemviris aditi: quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent ediderunt, [8] et uti supplicatio fieret cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victimis maioribus sacrificarent populusque coronatus esset. Omnia uti decemviri praeierunt facta.


  • 61., : X, 40, 10.   , ( ) .
  • 62. . ( ).
  • 63 , , 211 . . . , , (XXVI, 23, 5).
  • 64.: XXXIV, 55, 4; XXXVI, 37, 5; XL, 37, 3.
  • 1260010301 1327009061 1260010307 1364004314 1364004315 1364004316