|  |



XLV, . 20

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

20. (1) , , , , , , 53, , (2) , , , . (3) , , , 54 , , . . -  ,   ! ,   .

(4) , , . (5) , ( , ); (6) , -, , , , . (7) , : - , . (8) , .535 , , , 55. (9) , , , : , , , , , . (10) , 56, , .

20. Haec plus valuere in Attali animo. Itaque introductus in senatum gratulatus victoriam est; sua merita eo bello fratrisque, si qua erant, et Gallorum defectionem, quae nuper ingenti motu facta erat, exposuit; [2] petit ut legatos mitteret ad eos, quorum auctoritate ab armis avocarentur. His pro regni utilitate editis mandatis, Aenum sibi et Maroneam petit. [3] Ita destituta eorum spe, qui fratre accusato partitionem regni petiturum crediderant, curia excessit. Raro alias quisquam rex aut privatus tanto favore tantoque omnium adsensu est auditus: omnibus honoribus muneribusque et praesens est cultus et proficiscentem prosecuti sunt.

[4] Inter multas Asiae Graeciaeque legationes Rhodiorum maxime legati civitatem converterunt. [5] Nam cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis decebat, et, si sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterant, [6] postquam consulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale ius in iis esse servandum censuerunt, [7] egressus e curia consul, cum Rhodii gratulatum se de victoria purgatumque civitatis crimina dicentes venisse petissent, ut senatus sibi daretur, [8] pronuntiat sociis et amicis et alia comiter atque hospitaliter praestare Romanos et senatum dare consuesse: Rhodios non ita meritos eo bello, ut amicorum sociorumque numero habendi sint; [9] his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse Rhodiis aequum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes essent. [10] Extemplo veste sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam condemnarent.


  • 53, ,  (, ,  .: XXXVIII, 16 .). (. ), . ,   II . . . (.: XXXVIII, 40, 2). 171 . . . (XLII, 57, 79), (XLV, 19, 3 ; , XXX, 1, 3). , .
  • 54 , , . , - (, XXX, 3, 38), (. , . 34, 1013).  3  .
  • 55   . , . 25, 9; . : , XXX, 5, 610.
  • 56 , , . . (, XXX, 4, 5).
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364004521 1364004522 1364004523