|  |  |



I

: . . .: , 1997. . 1881 .
. . . . , . . .
. : E. Seckel & B. Kuebler, Gai Institutionum commentarii quattuor, Leipzig, 1938.
. 1921 ( IP ).

[I. De iure civili et naturali1]*

1. , , , : , , , , , . , , , , . , , , . . 1. Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quis2que populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est vocaturque ius civile, quasi ius proprium civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. quae singula qualia sint, suis locis proponemus.
 1. = I. 1, 2, 1. D. 1, 1, 9 (Gai. 404). cf. infra 3, 154. Dosith. 1. D. 41, 1, 1 pr. (Gai. 491). I. 1, 2, 11. Auct. ad Herenn. 2, 13, 19. Cic. de inv. 2, 22, 67. de off. 3, 17, 69. Isidor. orig. 5, 4, 1. quae singula qualia sint] i. e. utrum iuris gentium an iuris civilis sint etc. cf. infra 1, 52. 55. 78. 82. 83. 84. 85. 86. 89. 108. 119. 189. 193. 197. 2, 65. 67. 69. 70. 73. 77. 79. 3, 93. 132.
2. , , , , , , (). 2.Constant autem iura populi Romani ex legibus, plebiscitis, senatus consultis, constitutionibus principum, edictis eorum, qui ius edicendi habent, responsis prudentium.
 2. cf. I. 1, 2, 3. D. 1, 2, 2, 12 (Pomp. 178). 1, 1, 7 (Pap. 46). Cic. top. 5, 28. Isidor. orig. 5, 9, 2.
3. , ; , [19]. , , ; , . - , , . 1, , . , . 3.Lex est, quod populus iubet atque constituit. plebiscitum est, quod plebs iubet atque constituit. plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione universi cives significantur, connumeratis et patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri cives significantur; unde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quae sine auctoritate eorum facta essent; sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut plebiscita universum populum tenerent: itaque eo modo legibus exaequata sunt.
 3. cf. I. 1, 2, 4. D. 1, 2, 2, 8 (Pomp. 178). 50, 16, 238 pr. (Gai. 442). Liv. 1, 17, 9. 3, 55, 3. 4, 49, 6. 6, 42, 10. 8, 12, 14; 15. Capito ap. Gell. 10, 20, 2; 5; 6 (Iurispr. I, 69). Plin. N. H. 16, 37. Laelius Felix ap. Gell. 15, 27, 4 (Iurispr. I, 94). Fest. v. populi p. 233 (Bruns II7, 24). v. scita p. 293 (Bruns II7, 36). v. scitum p. 330 (Bruns l. c.). Isidor. orig. 5, 10, 11. Boethius l. 3 ad Cic. top. 5, 28 p. 321 Or. lex Hortensia] a. 289286 a. Chr.
4. , ; , . 4.Senatus consultum est, quod senatus iubet atque constituit; idque legis vicem optinet, quamvis de ea re1 fuerit quaesitum.
 4. cf. I. 1, 2, 5. D. 1, 2, 2, 9 (Pomp. 178). 1, 3, 9 (Ulp. 541). Isidor. orig. 5, 12. Boeth. l. c.
5. , , , ; , , ( ). 5.Constitutio principis est, quod imperator decreto vel edicto vel epistula constituit. nec umquam dubitatum est, quin id legis vicem optineat, cum ipse imperator per legem imperium accipiat1.
 5. cf. I. 1, 2, 6. D. 1, 3, 11 (Iul. 842). 1, 2, 2, 11 (Pomp. 178). 1, 4, 1 pr. 1 (Ulp. 1916). Isidor. orig. 5, 13.
6. , . ; , ,   , 2. 3, . , . 6.Ius autem edicendi habent magistratus populi Romani. sed amplissimum ius est in edictis duorum praetorum, urbani et peregrini, quorum in provinciis iurisdictionem1 praesides earum habent; item in edictis aedilium curulium, quorum iurisdictionem in provinciis populi Romani quaestores habent; nam in provincias Caesaris omnino quaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his provinciis non proponitur.
 6. cf. I. 1, 2, 7. D. 1, 2, 2, 10 (Pomp. 178). 1, 1, 7, 1 (Pap. 46). 1, 1, 8 (Marcian. 42). Plaut. Capt. 4, 2, 43 = 823. Poen. 11 sq. Cic. ad Att. 6, 1, 15. divin. 17, 56. in Verr. 2, 1, 41, 106. 45, 116. Corn. Nep. Cat. 2, 3. Ascon. in Cornel. p. 52, 5 Kiessl. (Bruns II7, 69). Tacit. ann. 12, 60. Gell. 13, 15, 1. 15, 11, 2. Boeth. l. 3 ad Cic. top. 5, 28 p. 321 Or. Bruns I7, 211.
7. ()  , . , , . , , ,  . 7.Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus permissum est iura condere. quorum omnium si in unum sententiae concurrunt1, id, quod ita sentiunt, legis vicem optinet; si vero dissentiunt, iudici licet quam velit sententiam sequi; idque rescripto divi Hadriani significatur.
 7. cf. I. 1, 2, 8. D. 1, 2, 2, 47 (Pomp. 178). Cic. p. Mur. 13, 28. p. Caec. 23, 65. Senec. ep. 94, 27. Gell. 13, 10, 1. 13, 13, 1. Isid. orig. 5, 14.

[II. De iuris divisione]

8. , , , (), . . 8.Omne autem ius, quo utimur, vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones. sed1 prius videamus de personis.
 8. = D. 1, 5, 1. I. 1, 2, 12. cf. D. 1, 5, 2 (Herm. 3). Donat. ad Terent. Adelph. 2, 3, 1 (254).

[III. De condicione hominum]

9. ,   , . 9.Et quidem summa divisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi.
 9. = D. 1, 5, 3. I. 1, 3 pr. cf. D. 1, 1, 4 (Ulp. 1912). Gai epit. 1, 1 pr.
10.,   , . 10.Rursus liberorum hominum alii ingenui sunt, alii libertini.
 10. cf. I. 1, 3, 5. Dosith. 4. D. 1, 5, 5 pr. (Marcian. 45). Gai epit. 1, 1 pr.
11. , ;   , [1]. 11.Ingenui sunt, qui liberi nati sunt; libertini, qui ex iusta servitute manumissi sunt.
 11. libertini] = D. 1, 5, 6. cf. D. 1, 5, 5, 2 (Marcian. 45). I. 1, 4 pr. 1, 5 pr. Gai epit. 1, 1 pr.
12. , : , , . : . 12.Rursus libertinorum tria sunt genera: nam aut cives Romani aut Latini aut dediticiorum1 numero sunt. de quibus singulis dispiciamus; ac prius de dediticiis.
 12. cf. Ulp. 1, 5. Dosith. 4. Gai epit. 1, 1 pr. Auson. Griph. v. 65 p. 203 ed. Peiper. I. 1, 5, 3.

[IIII. De dediticiis vel lege Aelia Sentia]

13., 4 , , , , , , , - ,  , , . 13.Lege itaque Aelia Sentia cavetur, ut, qui servi a dominis poenae nomine vincti sunt1, quibusve stigmata inscripta sunt1, deve quibus ob noxam quaestio tormentis habita sit et in ea noxa fuisse convicti sunt1, quive ut2 ferro aut cum bestiis depugnarent traditi sint, inve ludum custodiamve coniecti fuerint, et postea vel ab eodem3 domino vel ab alio manumissi, eiusdem condicionis liberi fiant4, cuius condicionis sunt peregrini dediticii.
 13. cf. Ulp. 1, 11. Paul. 4, 12, 5 sq. Gai epit. 1, 1, 3. infra 1, 26. 3, 74. D. 50, 16, 204 (Ven. 65). 50, 16, 216 (Ulp. 1933). Suet. Aug. 40. Isid. orig. 9, 4, 49 (Bruns II7, 84); 50. C. 7, 5, 1 (a. 530). Gnom. Id. Log.  20. lex Aelia Sentia] lata a Sex. Aelio Cato C. Sentio Saturnino consulibus a. 4 p. Chr.

,

[V. De peregrinis dediticiis]

14.Peregrini dediticii , , , , . 14.Vocantur autem peregrini dediticii hi, qui quondam adversus populum Romanum armis susceptis pugnaverunt, deinde victi1 se dediderunt.
15., , , , , . 15.Huius ergo turpitudinis servos quocumque modo et cuiuscumque aetatis manumissos, etsi pleno iure dominorum fuerint, numquam aut cives Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omni modo dediticiorum numero constitui intellegemus.
 15. cf. infra 1, 17; 26; 68.
16. , , , . 16.Si vero in nulla tali turpitudine sit servus, manumissum modo civem Romanum modo Latinum fieri dicemus.
 16. cf. Dosith. 5. 13.
17. , : , , vindicta ( ), ,  . , . 17.Nam in cuius personam tria haec concurrunt, ut maior sit annorum triginta et ex iure Quiritium domini et iusta ac legitima manumissione liberetur, id est vindicta aut censu aut testamento, is civis Romanus fit; sin vero aliquid eorum deerit, Latinus erit.
 17. cf. Ulp. 1, 6; 10; 12; 16. Gai epit. 1, 1, 1; 2. Plaut. Cas. 2, 8, 68 = 504. Cic. top. 2, 10. Boeth. ad h. l. (Bruns II7, 73). Plut. de ser. num. vind. p. 550 (ed. Bernardakis III 422). C. 7, 6, 1, 6 (a. 531). Gnom. Id. Log.  19.

[VI. De manumissione vel causae probatione]

18. . , , , , vindicta . 18.Quod autem de aetate servi requiritur, lege Aelia Sentia introductum est. nam ea lex minores XXX annorum servos non aliter volvit manumissos cives Romanos fieri, quam si vindicta, apud consilium iusta causa manumissionis adprobata, liberati fuerint.
 18. cf. Ulp. 1, 12. Dosith. 13. D. 40, 2, 16 pr. (Ulp. 1935). 40, 4, 27 (Paul. 914). Suet. Aug. 40. Dio Cass. 55, 13, 7. Lex Salpens. c. 28 (Bruns I7, 146). G. I. L. VI 1877 (Dessau 1910). 32881 (Dessau 1985). XIV 1437 (Dessau 1984). infra 1, 29 sq.
19. , , , - , , , , - . 19.Iusta autem causa manumissionis est, veluti si quis filium filiamve aut fratrem sororemve naturalem aut alumnum aut paedagogum aut servum procuratoris habendi gratia aut ancillam matrimonii causa apud consilium manumittat.
 19. cf. infra 1, 39.

[VII. De consilio adhibendo]

20. , , ( ), ; , . , , (), , . 20.Consilium autem adhibetur in urbe Roma quidem quinque senatorum et quinque equitum Romanorum puberum1, in provinciis autem viginti recuperatorum civium Romanorum. idque fit ultimo die conventus; sed Romae certis diebus apud consilium manumittuntur. maiores vero triginta annorum servi semper manumitti solent, adeo ut vel in transitu manumittantur, veluti cum praetor aut pro consule in balneum vel in theatrum eat.
 20. cf. infra 1, 38. Ulp. 1, 13a. I. 1, 5, 2. Theophil. 1, 5, 2; 4. 1, 6, 4. D. 40, 9, 7, 1 (Iul. 903). 40, 2, 16 pr. (Ulp. 1935). 1, 10, 1 pr. (Ulp. 2055). 1, 21, 2 pr. (Ulp. 2268). 40, 2, 24 (Paul. 1037). C. 7, 1, 1 (a. 211). recuperatores] cf. infra 4, 105. ultimo die conventus] Suet. Galb. 10. Plut. Galb. 5. in transitu] cf. D. 40, 2, 8 (Ulp. 256). Plin. ep. 7, 16, 3.
21. , 30 , , , , ,  - . . , . 21.Praeterea minor triginta annorum servus manumissus potest civis Romanus fieri, si ab eo domino, qui solvendo non erat, testamento eum liberum et1 heredem relictum2 * * * * [vv. 24 nunc legi non possunt]3
 21. cf. infra 2, 154. 276. Ulp. 1, 14. Dosith. 16. I. 1, 6, 1. D. 28, 5, 61 (Cels. 240). 40, 4, 27 (Paul. 914).
21a. , , , - , , - , , ; ; , , , .
21b. , , , : , , , res mancipi, - , , , (in bonis) 5.
22. 30 , , . , , 30- , , in bonis, ; , , - , . , , ; , , Latini Juniani; , , coloniarii; , 6, . 22.homines Latini Iuniani appellantur; Latini ideo, quia adsimulati sunt Latinis coloniariis; Iuniani ideo, quia per legem Iuniam libertatem acceperunt, cum olim servi viderentur esse.
 22. cf. infra 3, 56. Ulp. 1, 10; 12. Dosith. 5; 6. Gai epit. 1, 1, 2.
23. , , . 23.Non tamen illis permittit1 lex Iunia vel ipsis testamentum facere vel ex testamento alieno capere vel tutores testamento dari.
24. , , , , . , . 24.Quod autem diximus ex testamento eos capere non posse, ita intellegemus, ne quid inde1 directo hereditatis legatorumve nomine eos posse capere dicamus; alioquin per fideicommissum capere possunt.
 23. 24. cf. infra 2, 110; 275. Ulp. 20, 14. 22, 3; 8. 17, 1. 25, 7. 11, 16. Fr. Vat. 172 (Paul. Sent. 2, 27, 6). Gai epit. 1, 1, 4. Gnom. Id. Log.  22.
25. , , , ; . 25.Hi vero, qui dediticiorum numero sunt, nullo modo ex testamento capere possunt, non magis quam quilibet peregrinus; quin1 nec ipsi testamentum facere possunt secundum id quod magis2 placuit.
 25. cf. infra 3, 75. 2, 285. Ulp. 22, 2. 20, 14. Gai epit. 1, 1, 4. Gnom. Id. Log.  20.
26. , , ; , , . 26.Pessima itaque libertas eorum est, qui dediticiorum numero sunt; nec ulla lege aut senatus consulto aut constitutione principali aditus illis ad civitatem Romanam datur.
 26. cf. I. 1, 5, 3. infra 1, 67. Coll. 4, 3, 4 (Paul. 19). Gai epit. 1, 1, 4. Suet. Aug. 40.
27. , , , , . , . . 27.Quin etiam in urbe Roma vel intra centesimum urbis Romae miliarium morari prohibentur; et si qui contra ea fecerint, ipsi bonaque eorum publice venire iubentur ea condicione, ut ne in urbe Roma vel intra centesimum urbis Romae miliarium serviant neve umquam manumittantur; et si manumissi fuerint, servi populi Romani esse iubentur. et haec ita lege Aelia Sentia conprehensa sunt.
 27. cf. Isid. orig. 9, 4, 52 (Bruns II7, 84). D. 29, 1, 29, 1 (Marcell. 134).

[Quibus modis Latini ad civitatem Romanam perveniant]

28. . 28.Latini vero multis modis ad civitatem Romanam perveniunt.
 28. cf. Ulp. 3, 1. Gai. epit. 1, 1, 4. C. 7, 6, 1 (a. 531).
29., , , , , , , , , , , , , , , . , , , , , , , , , , , , , , . 29.Statim enim ex lege Aelia Sentia1 minores triginta annorum manumissi et Latini facti si uxores duxerint vel cives Romanas vel Latinas coloniarias vel eiusdem condicionis, cuius et ipsi essent, idque testati fuerint adhibitis non minus quam septem testibus civibus Romanis puberibus et filium procreaverint, cum is filius anniculus esse coeperit, datur eis potestas per eam legem adire praetorem vel in provinciis praesidem provinciae et adprobare se ex lege Aelia Sentia uxorem duxisse et ex ea filium anniculum habere: et si is, apud quem causa probata est, id ita esse pronuntiaverit, tunc et ipse Latinus2 et uxor eius, si et ipsa eiusdem condicionis sit, et filius eius, si et ipse eiusdem condicionis sit, cives Romani esse iubentur.
 29. cf. Ulp. 3, 3.
30.   () , , , , 7, . 30.Ideo autem in persona filii1 adiecimus si et ipse eiusdem condicionis sit, quia si uxor Latini civis Romana est, qui ex ea nascitur, ex novo senatus consulto, quod auctore divo Hadriano factum est, civis Romanus nascitur.
 30. cf. infra 1, 32; 66; 80. Ulp. 3, 3.
31. , , 30- , , 8, , , , . 31.Hoc tamen ius adipiscendae civitatis Romanae etiamsi soli1 minores triginta annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habuerunt, tamen postea senatus consulto, quod Pegaso et Pusione consulibus factum est, etiam maioribus triginta annorum manumissis Latinis factis concessum est.
 31. cf. Ulp. 3, 4. Peg. et Pus.] cf. infra 2, 254. I. 2, 23, 5 Vespasiani Aug. temporibus.
32., , , , ; postum, . . . , , , , , . 32.Ceterum etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probarit1, potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet civis Romana, si Latina fuerit . . . . . . [vv. 2 paucis litteris exceptis legi nequeunt] etiamsi ipse filius civis Romanus sit, quia ex cive Romana matre natus est, tamen debet causam probare, ut suus heres patri fiat.
 32. cf. Coll. 16, 3, 7; 15. infra 3, 5.
32a., , . 32a. Quae vero diximus de filio anniculo, eadem et de filia annicula dicta intellegemus.
 32a. cf. infra 1, 72.
32b. in bonis   , , . 32b. Praeterea ex lege Visellia tam maiores quam minores XXX annorum manumissi et Latini facti ius Quiritium adipiscuntur1, id est fiunt cives Romani, si Romae inter vigiles sex annis militaverint. postea dicitur factum esse senatus consultum, quo data est illis civitas Romana, si triennium militiae expleverint.
 32b. cf. Ulp. 3, 5. C. I. L. VI 220 (Dessau 2163). lex Visellia] a. 24 p. Chr.
32c. , , , , , , , . . 32c. Item edicto Claudii1 Latini ius Quiritium consecuntur, si navem marinam aedificaverint, quae non minus quam decem milia modiorum frumenti capiat, eaque navis vel quae in eius locum substituta sit, sex annis frumentum Romam portaverit.
 32c. cf. Ulp. 3, 6. Suet. Claud. 18; 19. D. 50, 5, 3 (Scaev. 202).
33. , 9 , , , , 200000 [18] , , . 33.Praeterea a Nerone constitutum est1, ut si Latinus, qui patrimonium sestertium CC milium plurisve habebit, in urbe Roma domum aedificaverit, in quam2 non minus quam partem dimidiam patrimonii sui impenderit, ius Quiritium consequatur.
 33. cf. Ulp. 3, 1. D. 50, 16, 139 (Ulp. 2012). Tacit. ann. 15, 43. Suet. Vesp. 8.
34. 10 , , , 100[2] . 34.Denique Traianus1 constituit, ut si Latinus in urbe triennio pistrinum exercuerit, quod in2 dies singulos non minus quam centenos modios frumenti pinseret3, ad ius Quiritium perveniat4 [vv. 13]
 34. cf. Ulp. 3, 1. Fr. Vat. 233. 235 (Ulp. 2133. 2135).
35. , , , , , , , . in bonis,   , , , , , , . , . , , , , 11[20]. , , , , , , , . 35.Praeterea possunt maiores triginta annorum manumissi et Latini facti iteratione ius Quiritium consequi. quo . . . triginta annorum manumittant [vv. 112] manumissus vindicta aut censu aut testamento et civis Romanus et eius libertus fit, qui eum iteraverit. ergo si servus in bonis tuis, ex iure Quiritium meus erit, Latinus quidem a te solo fieri potest, iterari autem a me, non etiam a te potest et eo modo meus libertus fit. sed et ceteris modis ius Quiritium consecutus meus libertus fit. bonorum autem, quae 1, cum is morietur2, reliquerit, tibi possessio datur, quocumque modo ius Quiritium fuerit consecutus. quod si cuius et in bonis et ex iure Quiritium sit, manumissus ab eodem scilicet et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi.
 35. cf. Ulp. 3, 4. 1, 12. Fr. Vat. 221 (Ulp. 2129). Gai epit. 1, 1, 4. Dosith. 14. Plin. ep. 7, 16, 4. Tacit. ann. 13, 27. bonorum possessio] cf. infra 2, 88 ibiq. cit.
36. . 36.Non tamen cuicumque volenti manumittere licet.
 36. 37. = I. 1, 6 pr. cf. Ulp. 1, 15. Gai epit. 1, 1, 5; 6. Dosith. 16. D. 28, 5, 61 (Cels. 240). 42, 8, 15 (Iul. 678). 40, 9, 23 (Pomp. 822). 40, 9, 8 (Afr. 20). 40, 9, 10 (Gai. 489). 40, 9, 24 (Terent. Clem. 24). 42, 8, 23 (Scaev. 127). 40, 9, 25 (Pap. 532). 40, 9, 16, 2 (Paul. 918). 28, 5, 56 (Paul. 913). 28, 5, 58 (Paul. 701). 40, 9, 27 pr. (Herm. 10). C. 7, 11, 1 (a. 223). in fraudem patroni] cf. D. 40, 12, 9, 2 (Gai. 38). 38, 5, 11 (Paul. 919).
37. , . 37.Nam is, qui in fraudem creditorum vel in fraudem patroni manumittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia inpedit libertatem.
38. , , , . 38.Item eadem lege minori XX annorum domino non aliter manumittere permittitur, quam si [vindicta]1 apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit.
 38. = I. 1, 6, 4. cf. Ulp. 1, 13. Dosith. 13. lex Salpens. c. 28. (Bruns I7, 146). D. 40, 9, 7, 1 (Iul. 903). 40, 4, 3 (Pomp. 386). 40, 1, 1 (Ulp. 2468). 40, 2, 16, 1 (Ulp. 1935). 1, 10, 1, 2 (Ulp. 2057). 40, 2, 24 (Paul. 1037). 40, 1, 16 (Mod. 177). C. 6, 21, 4 (a. 222). 7, 4, 5 (a. 222?). 7, 11, 4 (a. 224). Dio Cass. 55, 13, 7.
39. , , , , , . , , , , . , , , 20 , , 30 . 39.Iustae autem causae manumissionis sunt, veluti si quis patrem aut matrem aut paedagogum aut conlactaneum manumittat. sed et illae causae, quas superius1 in servo minore XXX annorum exposuimus, ad hunc quoque casum, de quo loquimur, adferri possunt. item ex diverso hae causae, quas in minore XX annorum domino rettulimus, porrigi possunt et ad servum minorem XXX annorum.
 39. cf. supra 1, 19. I. 1, 6, 5. Gai epit. 1, 1, 7. D. 40, 2, 19 (Cels. 241). 40, 2, 25 (Gai. 477). 40, 2, 11; 13 (Ulp. 2180). 40, 2, 12; 16 (Ulp. 1934). 40, 2, 20 (Ulp. 2056). 40, 2, 15 (Paul. 911). 40, 2, 9 (Marcian. 151). 40, 2, 14 (Marcian. 267). 40, 9, 21 (Mod. 96).
40. , 20 , , , 14-[3] , , , , 20 . 40.Cum ergo certus modus manumittendi minoribus XX annorum dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus sit, evenit, ut qui XIIII annos aetatis expleverit, licet testamentum facere possit et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen si adhuc minor sit annorum XX, libertatem servo dare non possit1.
 40. cf. I. 1, 6, 7. infra 2, 113. Gai epit. 1, 1, 7.
41. , 20 , , . 41.Et quamvis Latinum facere velit minor XX annorum dominus, tamen nihilo minus debet apud consilium causam probare et ita postea inter amicos manumittere.
 41. cf. Dosith. 13. inter amicos] cf. Dosith. 6 sq. Ulp. 1, 10. Bruns I7, 369. Papyr. Oxy. 9, 1205.
42. , 12 . 42.Praeterea lege Fufia Caninia certus modus constitutus est in servis testamento manumittendis.
 42. cf. infra 2, 228. Paul. 4, 14. I. 1, 7. C. 7, 3. Script. Hist. Aug. Tacit. 10, 7. D. 35, 1, 37 (Paul. libro singulari ad legem Fufiam Caniniam; 925). 50, 16, 215 (Paul. 926). C. Th. 16, 8, 28 (a. 426). lex Fufia Caninia] lata a L. Caninio Gallo C. Fufio Gemino consulibus a. 2 a. Chr., cf. Bull. dell Ist. di dir. Rom. XVIII, 115 = Dess. 9250.
43., , , ; , 10 30 , . 30 100 . , 100 500 , . , , , , , . 43.Nam ei, qui plures quam duos neque plures quam decem servos habebit, usque ad partem dimidiam eius numeri manumittere permittitur; ei1 vero, qui plures quam X neque plures quam XXX servos habebit, usque ad tertiam partem eius numeri manumittere permittitur. at ei, qui plures quam XXX neque plures quam centum habebit, usque ad partem quartam potestas manumittendi datur. novissime ei, qui plures quam C habebit nec plures quam D, non plures manumittere2 permittitur quam3 quintam partem; neque plures quam D habentis ratio habetur, ut ex eo numero pars definiatur4, sed praescribit lex, ne cui plures manumittere liceat quam C. quod5 si quis unum servum omnino aut duos habet, ad hanc legem non pertinet6 et ideo liberam habet potestatem manumittendi.
 43. cf. Ulp. 1, 24. Paul. 4, 14, 4. Gai epit. 1, 2 pr. D. 40, 5, 22, 1 (Pap. 303).
44. , . , , , , , - . 44.Ac ne ad eos quidem omnino haec lex pertinet, qui sine testamento manumittunt1. itaque licet iis, qui vindicta aut censu aut inter amicos manumittunt, totam familiam suam liberare, scilicet si alia causa non inpediat libertatem.
 44. Gai epit. 1, 2, 1. Dionys. 4, 24. inter amicos] cf. ad  41.
45. , , , , , , , , . , , 10 5 , , , , 12 4. , 10 30 , 5 , , . 45.Sed quod de numero servorum testamento manumittendorum diximus, ita intellegemus, ne umquam ex eo numero, ex quo dimidia aut tertia aut quarta aut quinta pars liberari potest, pauciores manumittere liceat quam ex antecedenti numero licuit. et hoc ipsa ratione1 provisum est: erat enim sane absurdum, ut X servorum domino quinque liberare liceret, quia usque ad dimidiam partem eius numeri manumittere ei conceditur, XII servos habenti non plures liceret manumittere quam IIII; at eis, qui plures quam X neque [vv. 1242]
46. , , , , , , ; , , . 46.nam et si testamento scriptis in orbem servis libertas data sit, quia nullus ordo manumissionis invenitur, nulli liberi erunt, quia lex Fufia Caninia, quae in fraudem eius facta sint, rescindit. sunt etiam specialia senatus consulta, quibus rescissa sunt ea, quae in fraudem eius legis excogitata sunt.
 46. cf. infra 2, 239. D. 35, 1, 37 (Paul. 925). Gai epit. 1, 2, 2. Auson. lud. VII sapient. 80 (Solon 8). D. 40, 5, 24, 17 (Ulp. 1887).
47. , , , ; , . . 47.In summa sciendum est, quod lege Aelia Sentia cautum sit, ut1 creditorum fraudandorum causa manumissi liberi non fiant, hoc etiam2 ad peregrinos pertinere, [senatus ita censuit ex auctoritate Hadriani]3 cetera vero iura eius legis ad peregrinos non pertinere.
 47. cf. supra 1, 37.
48. . : , . 48.Sequitur de iure personarum alia divisio. nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri sunt subiectae.
49. , , . 49.Sed rursus earum personarum, quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio sunt.
 49. cf. Fr. Vat. 298. 300 (Paul. 796). lex Salpens. c. 22 (Bruns I7, 143).
50. , , , , ́ , , . 50.Videamus nunc de iis, quae alieno iuri subiectae sint: nam si cognoverimus, quae istae personae sint1, simul intellegemus, quae sui iuris sint.
51. , . 51.Ac prius dispiciamus de iis, qui in aliena potestate sunt.
 4851. = D. 1, 6, 1 pr. I. 1, 8 pr. cf. Gai epit. 1, 3 pr.
52., ; ; [4] , , , . 52.In potestate itaque sunt servi dominorum. quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus dominis in servos vitae necisque potestatem esse, et quodcumque per servum adquiritur, id domino adquiritur.
 52. = D. 1, 6, 1, 1. I. 1, 8, 1. cf. Gai epit. 1, 3, 1. D. 1, 5, 4, 1 (Flor. 25, unde I. 1, 3, 2). 12, 6, 64 (Tryph. 21). 1, 1, 4 (Ulp. 1912). Isid. orig. 5, 6. vitae necisque potestatem] cf. Senec. de benef. 3, 23, 3. per servum adquiritur] cf. infra 2, 86 sq.
53. . , 13 , , , , . . , , , , : , . , , . . 53.Sed hoc tempore neque civibus Romanis nec ullis aliis hominibus, qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in servos suos saevire: nam ex constitutione sacratissimi1 imperatoris Antonini, qui sine causa servum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui alienum servum occiderit. sed et maior quoque asperitas dominorum per eiusdem principis constitutionem coercetur: nam consultus a quibusdam praesidibus provinciarum de his servis, qui ad fana deorum vel ad statuas principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos suos vendere. et utrumque recte fit: male2 enim nostro iure uti non debemus; qua ratione et prodigis interdicitur bonorum suorum administratio.
 53. = D. 1, 6, 1, 2. I. 1, 8, 2. cf. Paul. Coll. 3, 2, 1. Coll. 3, 3 = D. 1, 6, 2 (Ulp. 2213). Coll. 3, 4 (a. 285). D. 1, 12, 1, 1; 8 (Ulp. 2079). 48, 8, 11, 1; 2 (Mod. 230). C. 9, 14, 1 (a. 319). Senec. de clem. 1, 18. Suet Claud. 25. Script. Hist. Aug. Hadr. 18, 7. sine causa] cf. D. 45, 1, 96 (Marcell. 152). 30, 53, 3 (Ulp. 2678). ad statuas principis] cf. Senec. de clem. I, 18, 2. cogantur servos suos vendere] cf. D. 48, 18, 1, 27 (Ulp. 2212). prodigis] cf. Paul. 3, 4a, 7. Papyr. Flor. 99 (Chrest. 368).
54., 14 ( in bonis, , ), , , ; , , . 54.Ceterum cum apud cives Romanos duplex sit dominium (nam vel in bonis vel ex iure Quiritium vel ex utroque iure cuiusque servus esse intellegitur1), ita demum servum in potestate domini esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex iure Quiritium eiusdem non sit: nam qui nudum ius Quiritium in servo habet, is potestatem habere non intellegitur.
 54. cf. supra 1, 35. infra 2, 40; 88. 3, 166. Ulp. 1, 16. Theoph. 1, 5, 4 (Ferr. p. 25).
55. [5] , ; ( ) , , , . , , : , , , 15 , . 55.Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos iustis nuptiis procreavimus. quod ius proprium civium Romanorum est (fere enim nulli alii sunt homines, qui talem in filios suos habent potestatem, qualem nos habemus) idque divi Hadriani edicto, quod proposuit de his, qui sibi liberisque suis ab eo civitatem Romanam petebant, significatur1. nec me praeterit Galatarum gentem credere in potestate2 parentum liberos esse.
 55. = D. 1, 6, 3. I. 1, 9 pr.; 2. cf. infra 1, 93; 64; 128; 189. 2, 135a. 3, 20. Gai epit. 1, 3, 2. Ulp. 5, 1. C. 8, 46, 3 (a. 227). 8, 46, 10 = C. Th. 4, 8, 6 (a. 323). C. Th. 3, 3 (a. 391). lex Salp. c. 22 (Bruns I7, 143). Dionys. 2, 26; 27. Plut. Num. 17 i. f. Boeth. l. 2 ad Cic. top. 4, 20 (ed. Baiter p. 304). Isid. orig. 9, 5, 17; 18. Galatarum] cf. Caes. Bell. Gall. 6, 19, 3.
56. , , , jus connubii (. . ); connubium , , . 56.Iustas autem nuptias contraxisse liberosque iis procreatos in potestate habere cives Romani ita intelleguntur1, si cives Romanas uxores duxerint vel etiam Latinas peregrinasve, cum quibus conubium habeant: cum enim conubium id efficiat, ut liberi patris condicionem sequantur, evenit, ut non solum cives Romani fiant, sed et in potestate patris sint.
 56. cf. Ulp. 5, 2 sq. Gai epit. 1, 4 pr. D. 1, 5, 19 (Cels. 239). 1, 5, 24 (Ulp. 2698).
57. , , , , . 57.Unde et1 veteranis quibusdam concedi solet principalibus constitutionibus conubium cum his Latinis peregrinisve, quas primas post missionem uxores duxerint; et qui ex eo matrimonio nascuntur, et cives Romani et in potestatem parentum fiunt.
 57. cf. diplomata militum a Mommseno collecta in Corporis inscriptionum Latinarum volumine tertio, quorum nonnulla exempla edidit Bruns I7, 274 sq. Gnom. Id. Log.  54.
58. , . 58.Nec tamen omnes nobis uxores ducere licet:1 nam a quarundam nuptiis abstinere debemus.
58a. , ; .
59. , , jus connubii, , , , ; , , , . ,   , . , , - . 59.Inter eas enim personas, quae parentum liberorumve locum inter se optinent, nuptiae contrahi non possunt, nec inter eas conubium est, velut inter patrem et filiam vel inter matrem et filium vel inter avum et neptem vel inter aviam et nepotem1; et si tales personae inter se coierint, nefarias et incestas nuptias contraxisse dicuntur. et haec adeo ita sunt, ut quamvis per adoptionem parentum liberorumve loco sibi esse coeperint, non possint2 inter se matrimonio coniungi, in tantum, ut etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat; itaque eam, quae mihi per adoptionem filiae seu3 neptis loco esse coeperit, non potero4 uxorem ducere, quamvis eam emancipaverim5.
 58. 59.  I. 1, 10, 1. cf. Ulp. 5, 6 = Coll. 6, 2, 1. Paul. Coll. 6, 3, 1. D. 23, 2, 8 (Pomp. 480). 23, 2, 53 (Gai. 249). 23, 2, 68 (Paul. 1910). C. 5, 4, 17 (a. 295). incestas nuptias] cf. D. 23, 2, 39, 1 (Paul. 1122). Ulp. 5, 7 = Coll. 6, 2, 4. Coll. 6, 4 (a. 295). quamvis per adoptionem] cf. Paul. Coll. 6, 3, 2. D. 23, 2, 55 pr. (Gai. 249). etiam dissoluta adoptione] cf. D. 1, 7, 13 (Pap. 377).
60. , , , . 60.Inter eas quoque personas, quae ex transverso gradu cognatione iunguntur, est quaedam similis observatio, sed non tanta.
61. , , , . , - , , , , ; - , ; , - , . 61.Sane inter fratrem et sororem prohibitae sunt nuptiae, sive eodem patre eademque matre nati fuerint sive alterutro eorum: sed si qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio, sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum vero per emancipationem adoptio dissoluta sit, potero eam uxorem ducere; sed et si ego emancipatus fuero, nihil inpedimento erit nuptiis.
 60. 61.  I. 1, 10, 2. cf. Ulp. 5, 6 = Coll. 6, 2, 2. Gai epit. 1, 4, 2. D. 23, 2, 8 (Pomp. 480). 23, 2, 54 (Scaev. 196). 23, 2, 68 (Paul. 1910). Gnom. Id. Log.  23. sed si qua etc.] cf. D. 23, 2, 17 pr. (Gai. 248). Paul. Coll. 6, 3, 2. cum vero per emancipationem] cf. D. 23, 2, 17, 1 (Gai. 248). 23, 2, 55, 1 (Gai. 249). 28, 2, 9, 4 (Paul. 1601). 45, 1, 35, 1 (Paul. 1844).
62. ; , 16 , . , , : . . 62.Fratris filiam uxorem ducere licet: idque primum in usum venit, cum divus Claudius Agrippinam, fratris sui filiam, uxorem duxisset: sororis vero filiam uxorem ducere non licet. et haec ita principalibus constitutionibus significantur.
 62. cf. I. 1, 10, 3; 5. Gai epit. 1, 4, 3; 4. Ulp. 5, 6  Coll. 6, 2, 2. Paul. Coll. 6, 3, 3. Coll. 6, 4, 5 fere = C. 5, 4, 17 (a. 295). Gnom. Id. Log.  23. cum divus Claudius] cf. Tacit. ann. 12, 5 sq. 13, 2. Suet. Claud. 26. 39. 43.  Dio Cass. 68, 2, 4. 71, 1, 3. Script. Hist. Aug. M. Aurel. 7, 7. sororis vero filiam] cf. D. 12, 7, 5 pr. (Pap. 186).
63. , , , , . , , , , , . 63.Item amitam et materteram uxorem ducere non licet. item eam, quae mihi quondam socrus aut nurus aut privigna aut noverca fuit. ideo autem diximus quondam, quia, si adhuc constant eae nuptiae, per quas talis adfinitas quaesita est, alia ratione mihi nupta esse non potest, quia neque eadem duobus nupta esse potest neque idem duas uxores habere.
 63. cf. I. 1, 10, 6; 7. Ulp. 5, 6 = Coll. 6, 2, 3. Paul. Coll. 6, 3, 3. Gai epit. 1, 4, 5. Coll. 6, 4, 5. D. 23, 2, 40 (Pomp. 340). 24, 3, 16 (Pomp. 626). 23, 2, 15 (Pap. 494). 12, 7, 5, 1 (Pap. 186). 25, 7, 1, 3 (Ulp. 1985). 23, 2, 14, 1; 4 (Paul. 526. 528). Cic. p. Cluent. 5, 1214. Verg. Aen. 10, 389. idem duas uxores] cf. Ed. D. 3, 2, 1. D. 3, 2, 13, 4 (Ulp. 285). C. 9, 9, 18 (a. 258). 5, 5, 2 (a. 285). 1, 9, 7 (a. 393). Cic. de orat. 1, 40, 183. Suet. Caes. 52. Plut. comp. Demetr. c. Ant. 4. Socrat. Hist. Eccl. 4, 31 (Tom. 67 p. 548 ed. Migne). Niceph. Hist. Eccl. 11, 33 (Tom. 146 p. 689 ed. Migne).
64., , , -, , ; , , , , ; , , , , . spurii, σποράδην, . . . 64.Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxerit, neque uxorem habere videtur neque liberos: itaque hi, qui ex eo coitu nascuntur, matrem quidem habere videntur, patrem vero non utique, nec ob id in potestate eius sunt, quales sunt ii, quos mater vulgo concepit: nam et hi patrem habere non intelleguntur, cum is etiam1 incertus sit; unde solent spurii filii appellari vel a Graeca voce quasi σποράδην concepti vel quasi sine patre filii.
 64. cf. I. 1, 10, 12. Gai epit. 1, 4, 8. Ulp. 4, 2. 5, 7 = Coll. 6, 2, 4. D. 1, 5, 19 (Cels. 239). 50, 1, 1, 2 (Ulp. 190). 1, 5, 23 (Mod. 89). C. 5, 5, 6 = C. Th. 3, 12, 3 (a. 396). Isid. orig. 9, 5, 24; 25. Auct. inc. de praenom. 6 (in Val. Max. ed. Kempf2 p. 590, 22). Plut. q. R. 103.
65. , , , . 65.Aliquando autem evenit, ut liberi, qui statim ut nati1 sunt, parentum in potestatem2 non fiant, ii postea tamen redigantur in potestatem.
 65. = I. 1, 10, 13.
66., , , 17, , ,   ,   , [6]; , . 66.Velut si Latinus ex lege Aelia Sentia uxore ducta filium procreaverit aut Latinum ex Latina aut civem Romanum ex cive Romana, non habebit eum in potestate; sed si postea causa probata civitatem Romanam consecutus fuerit, simul eum1 in potestate sua habere incipit.
 66. cf. Ulp. 7, 4. supra 1, 29.
67. , , , , , , . . : , connubium. : , . , , , . 67.Item si civis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem duxerit per ignorantiam, cum eam civem Romanam esse crederet, et filium procreaverit, hic non est in potestate eius, quia ne quidem civis Romanus est, sed aut Latinus aut peregrinus, id est eius condicionis, cuius et mater fuerit, quia non aliter quisque ad patris condicionem accedit, quam si inter patrem et matrem eius conubium sit: sed ex senatus consulto permittitur causam erroris probare, et ita uxor quoque et filius ad civitatem Romanam perveniunt, et ex eo tempore incipit filius in potestate patris esse. idem iuris est, si eam per ignorantiam uxorem duxerit, quae dediticiorum numero est, nisi quod uxor non fit civis Romana.
 67. cf. Ulp. 7, 4. 5, 9. infra 2, 142. 3, 5; 73. Coll. 16. 3, 7; 15. supra 1, 26. Gnom. Id. Log.  46. hoc senatus consultum antiquius fuisse alio sub Hadriano facto apparet ex 2, 142. 144. Hu.
68. , , , : , , . , , , , : . , , [7], , , , , , , . 68.Item si civis Romana per errorem nupta sit peregrino tamquam civi Romano, permittitur ei causam erroris probare, et ita filius quoque eius et maritus ad civitatem Romanam perveniunt, et aeque simul incipit filius in potestate patris esse. idem iuris est, si peregrino tamquam Latino ex lege Aelia Sentia nupta sit; nam et de hoc specialiter senatus consulto cavetur. idem iuris est aliquatenus, si ei, qui dediticiorum numero est, tamquam civi Romano aut Latino e1 lege Aelia Sentia nupta sit; nisi quod scilicet qui dediticiorum numero est, in sua condicione permanet, et ideo filius, quamvis fiat civis Romanus, in potestatem patris non redigitur.
 68. cf. Ulp. 7, 4. supra 1, 15; 26.
69. , , , , , , , . 69.Item si Latina peregrino, cum eum Latinum esse crederet, e lege Aelia Sentia1 nupserit, potest ex senatus consulto filio nato causam erroris probare: et ita omnes fiunt cives Romani, et filius in potestate patris esse incipit.
70. , , . 70.Idem constitutum est et1 si Latinus per errorem peregrinam quasi Latinam aut civem Romanam e lege Aelia Sentia uxorem duxerit.
71. , , , , , . , , , , , ; , , . 71.Praeterea si civis Romanus, qui se credidisset Latinum esse1, ob id Latinam uxorem duxerit2, permittitur ei3 filio nato erroris causam probare, tamquam si4 e lege Aelia Sentia uxorem duxisset5: item his6, qui cum cives Romani essent, peregrinos se esse credidissent et peregrinas uxores duxissent, permittitur ex senatus consulto filio nato causam erroris probare. quo facto fiet uxor civis Romana, et filius * * * * * * * *7 non solum ad civitatem Romanam pervenit, sed etiam in potestatem8 patris redigitur.
72. . 72.Quaecumque de filio esse1 diximus, eadem et de filia dicta intellegemus.
 72. cf. supra 1, 32a. cf. filio filiave Ulp. 3, 3. liberi Ulp. 7, 4.
73. () , , , , , ( ) . , , , - , , ; , , . 73.Et quantum ad erroris causam probandam attinet, nihil interest, cuius aetatis filius sit [vv. 2] si minor anniculo sit filius filiave, causa probari non potest. nec me praeterit in aliquo rescripto divi Hadriani ita esse constitutum, tamquam quod ad erroris q* [vv. 3] dedit.
 73. cf. supra 1, 29.
74. , , , , , , , . , , 18 , , ; , . 74.Si peregrinus civem Romanam uxorem duxerit, an ex senatus consulto causam1 probare possit, quaesitum est. [vv. 112] hoc ei specialiter concessum est. sed cum peregrinus civem Romanam uxorem duxisset et filio nato alias civitatem Romanam consecutus esset, deinde cum quaereretur, an causam probare posset, rescripsit imperator Antoninus proinde posse eum causam probare, atque si peregrinus mansisset. ex quo colligimus etiam peregrinum causam probare posse.
 74. cf. supra 1, 68.
75. , , ; , , . , , . 75.Ex iis, quae diximus, apparet, sive civis Romanus peregrinam sive peregrinus civem Romanam uxorem duxerit, eum qui nascitur peregrinum esse, sed si quidem per errorem tale matrimonium contractum fuerit, emendari vitium eius ex senatus consulto1 secundum2 ea, quae superius diximus. si vero nullus error intervenerit, sed scientes suam condicionem ita coierint, nullo casu emendatur vitium eius matrimonii.
 75. cf. supra 1, 68.
76. , , , jus connubii, , , . 76.Loquimur autem de his scilicet, inter quos conubium non sit; nam alioquin si civis Romanus peregrinam, cum qua ei conubium est, uxorem duxerit, sicut supra quoque diximus, iustum matrimonium contrahitur1, et tunc ex iis qui nascitur, civis Romanus est et in potestate patris erit.
 76. cf. supra 1, 56.
77. , , , jus connubii , , . , , , jus connubii. 77.Item1 si civis Romana peregrino, cum quo ei conubium est, nupserit, peregrinus2 sane procreatur et is iustus patris filius est, tamquam si ex peregrina eum procreasset. hoc tamen tempore e senatus consulto, quod auctore divo Hadriano sacratissimo3 factum est, etiamsi non fuerit conubium inter civem Romanam et peregrinum, qui nascitur, iustus patris filius est.
 77. cf. infra 1, 92. Liv. 23, 2, 6. 31, 31, 11. 38, 36, 6.
78. , , jus connubii. 19, , , connubium. , , , jus connubii, , . , , , , , . 78.Quod autem diximus inter civem Romanum peregrinamque1 nisi conubium sit, qui nascitur, peregrinum esse, lege Minicia cavetur, ut is quidem deterioris2 parentis condicionem sequatur. eadem lege autem ex diverso cavetur, ut si peregrinus, cum qua ei conubium non sit, uxorem duxerit civem Romanam, peregrinus ex eo coitu nascatur. sed hoc maxime casu necessaria lex Minicia fuit; nam remota ea lege diversam condicionem sequi debebat, quia ex eis, inter quos non est conubium, qui nascitur, iure gentium matris condicioni accedit. qua parte autem iubet lex ex cive Romano et peregrina peregrinum nasci, supervacua videtur; nam et remota ea lege hoc utique iure gentium futurum erat.
 78. cf. supra 1, 75. Ulp. 5, 8. D. 1, 5, 24 (Ulp. 2698). C. Th. 14, 7, 1 (a. 397).
79. , , ; , , ; , [8]. 79.Adeo autem hoc ita est, ut ex cive Romano et Latina qui nascitur, matris condicioni accedat; nam in lege Minicia quidem peregrinorum nomine comprehenduntur non1 solum exterae nationes et gentes, sed etiam qui Latini nominantur; sed ad alios Latinos pertinet, qui proprios populos propriasque civitates habebant et erant peregrinorum numero.
 79. cf. supra 1, 29; 22. Ulp. 3, 3. infra 1, 96; 131 et ibi citatos.
80., , , . , , , , -, connubii , connubium , , , , . , , . 80.Eadem ratione ex contrario ex Latino et cive Romana, sive ex lege Aelia Sentia sive aliter contractum fuerit matrimonium, civis Romanus nascitur. fuerunt tamen, qui putaverunt ex lege Aelia Sentia contracto matrimonio Latinum nasci, quia videtur eo casu per legem Aeliam Sentiam et Iuniam conubium inter eos dari, et semper conubium efficit, ut qui nascitur, patris condicioni accedat; aliter vero contracto matrimonio eum, qui nascitur, iure gentium matris condicionem sequi et ob id esse civem Romanum. sed hoc iure utimur ex senatus consulto, quod auctore divo Hadriano significat1, ut quoquomodo2 ex Latino et cive Romana natus civis Romanus nascatur.
 80. cf. supra 1, 30.
81. , , , , , , . 81.His convenienter1 et illud senatus consultum divo Hadriano auctore2 significavit, ut ex Latino et peregrina, item contra ex peregrino et Latina qui nascitur, is matris condicionem sequatur.
82. , , . 82.Illud quoque his consequens est, quod ex ancilla et libero iure gentium servus nascitur, et contra ex libera et servo liber nascitur.
 82. cf. infra 1, 88; 89. Ulp. 5, 9. Paul 2, 24, 13. I. 1, 4 pr. D. 1, 5, 5, 2; 3 (Marcian. 45). C. 5, 18, 3 (a. 215). 5, 5, 3 pr. (a. 319). Isid. orig. 9, 5, 18.
83. , , , , - . 83.Animadvertere tamen debemus, ne iuris gentium regulam vel lex aliqua vel quod legis1 vicem optinet, aliquo casu commutaverit.
 83. cf. D. 1, 5, 24 (Ulp. 2698).
84., , , , - ; , , . , , ( ) , , . 84.Ecce enim ex senatus consulto Claudiano poterat civis Romana, quae alieno servo volente domino eius coiit, ipsa ex pactione libera permanere, sed servum procreare; nam quod inter eam et dominum istius servi convenerit, ex1 senatus consulto ratum esse iubetur. sed postea divus Hadrianus iniquitate rei et inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut cum ipsa mulier libera permaneat, liberum pariat.
 84. cf. Paul. 2, 21a. 4, 10, 2. infra 1, 91; 160. Tacit. ann. 12, 53. Suet. Vesp. 11. C. Th. 4, 12 (11), 4 (5) (a. 331).
85. ; , , [9], , , , , , . 20 , , , , , . 85.Item e lege [. . . . nomen legis periit. . . .]1 ex ancilla et libero poterant liberi nasci; nam ea lege cavetur, ut si quis cum aliena ancilla, quam credebat liberam esse, coierit, siquidem masculi nascantur, liberi sint, si vero feminae, ad eum pertineant, cuius mater ancilla fuerit. sed et in hac specie divus Vespasianus inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut omni modo, etiamsi masculi nascantur, servi sint eius, cuius et mater fuerit.
 85. cf. D. 40, 15, 2 pr. (Pap. 716). C. 5, 18, 3 (a. 215).
86. , , , . , , , , . 86.Sed illa pars eiusdem legis salva est, ut ex libera et servo alieno, quem sciebat servum esse, servi nascantur. itaque apud quos talis lex non est, qui nascitur1, iure gentium matris condicionem sequitur et ob id liber est.
 86. cf. D. 1, 5, 24 (Ulp. 2698). C. 5, 18, 3 (a. 215). Cic. de nat. deor. 3, 18, 45.
87. , , , , , , , , , , , . 87.Quibus autem casibus matris et non patris condicionem sequitur qui nascitur, iisdem casibus in potestate eum patris, etiamsi is civis Romanus sit, non esse plus quam manifestum est. et ideo superius rettulimus quibusdam casibus per errorem non iusto contracto matrimonio senatum intervenire et emendare vitium matrimonii eoque modo plerumque efficere, ut in potestatem patris filius redigatur.
 87. cf. supra 1, 66. sq. 68.
88. , , , , , - , , , . 88.Sed si ancilla ex cive Romano conceperit1, deinde manumissa civis Romana facta sit et tunc pariat, licet civis Romanus sit qui nascitur, sicut pater eius, non tamen in potestate2 patris est, quia neque ex iusto coitu conceptus est, neque ex ullo senatus consulto talis coitus quasi iustus constituitur.
89. , , , , , , , . , , , , . . 89.Quod autem placuit, si ancilla ex cive Romano conceperit, deinde manumissa pepererit1, qui nascitur, liberum nasci, naturali ratione fit; nam hi, qui illegitime concipiuntur, statum sumunt ex eo tempore, quo nascuntur; itaque si ex libera nascuntur, liberi fiunt, nec interest, ex quo mater eos conceperit2, cum ancilla fuerit: at hi, qui legitime concipiuntur, ex conceptionis tempore statum sumunt.
 89. cf. Gai epit. 1, 4, 9. Ulp. 5, 10. D. 50, 1, 9 (Ner. 26). 38, 17, 2, 3 (Ulp. 2517). 1, 5, 5, 2; 3 (Marcian. 45) = I. 1, 4 pr. C. 9, 47, 4 (211217). Paul. 2, 24, 13. Quintil. inst. orat. 3, 6, 25.
90., - , , , , , ; , . 90.Itaque si cui mulieri civi Romanae praegnati aqua et igni interdictum fuerit, eoque modo peregrina facta1 tunc pariat, conplures distinguunt et putant, si quidem ex iustis nuptiis conceperit2, civem Romanum ex ea nasci, si vero volgo conceperit2, peregrinum ex ea nasci2.
 90. cf. infra 1, 161. D. 1, 5, 18 (Ulp. 2698).
91. , - , , , , , , , ; , , . 91.Item si qua mulier civis Romana praegnas ex senatus consulto Claudiano ancilla facta sit ob id, quod alieno servo invito et denuntiante domino eius coierit, conplures distinguunt1 et existimant, si quidem ex iustis nuptiis conceptus sit, civem Romanum ex ea nasci, si vero volgo conceptus sit, servum nasci eius, cuius mater facta esset ancilla.
 91. cf. supra 1, 84. infra 1, 160. Ulp. 11, 11. Paul. 2, 21a. 2, 24, 2; 3. D. 16, 3, 27 (Paul. 1494). C. 7, 16, 3 (a. 225). 6, 59, 9 (a. 294). 7, 24, 1 (a. 531534). C. Th. 4, 12 (11), 2 (a. 317) cum interpret. 4, 12 (11), 5 (6) (a. 362). I. 3, 12, 1 cum Theoph. (Ferr. p. 316). Tert. ad uxor. 2, 8.
92. , , , , ; , , , , . 92.Peregrina quoque si volgo conceperit, deinde civis Romana facta tunc pariat, civem Romanum parit; si vero ex peregrino secundum leges moresque peregrinorum conceperit2, ita videtur ex senatus consulto, quod auctore divo Hadriano factum est, civem Romanum parere, si et patri eius civitas Romana donetur1.
 92. cf. supra 1, 77. infra 1, 94.
93. , , , , . . . 93.Si peregrinus sibi liberisque suis civitatem Romanam petierit, non aliter filii in potestate eius fiunt, quam si imperator eos in potestatem redegerit: quod ita demum is facit, si causa cognita aestimaverit hoc filiis expedire: diligentius autem exactiusque causam cognoscit de impuberibus absentibusque: et haec ita edicto divi Hadriani significantur.
 93. cf. infra 2, 135a. 3, 20. supra 1, 55. Plin. ep. ad Trai. 11 (6), 2. panegyr. 37. D. 1, 6, 11 (Mod. 90). Coll. 16, 7, 2 (Ulp. 1927).
94. , - , , , , , , - . . , , , , , , . 94.Item si quis cum uxore praegnante civitate Romana donatus sit, quamvis is, qui nascitur, ut supra dixi1, civis Romanus sit, tamen in potestate patris non fit: idque subscriptione divi sacratissimi2 Hadriani significatur. qua de causa, qui intellegit uxorem suam esse praegnatem, dum civitatem sibi et uxori ab imperatore petit, simul ab eodem petere debet, ut eum, qui natus erit, in potestate sua habeat.
 94. cf. supra 1, 92.
95. , , . 95.Alia causa est eorum, qui Latii iure cum liberis suis ad civitatem Romanam perveniunt; nam horum in potestate fiunt liberi.
96. , , ́ ; juris Latini[10] , , , , ; , , . . 96.Quod ius quibusdam peregrinis civitatibus datum est vel a populo Romano vel a senatu vel a Caesare []1 aut maius est Latium aut minus; maius est Latium, cum et hi, qui decuriones leguntur, et ei, qui honorem aliquem aut magistratum gerunt, civitatem Romanam consecuntur; minus Latium est, cum hi tantum, qui vel2 magistratum vel honorem gerunt, ad civitatem Romanam perveniunt. idque conpluribus epistulis principum significatur.
 96. cf. Ascon. in Cic. Pison. p. 3 (Bruns II7, 67). Cic. ad Att. 5, 11, 2. Strab. 4, 1, 12 p. 186. Suet. Aug. 47. Plin. n. h. 3, 18; 20; 23; 24; 30; 133. Tacit. ann. 15, 32. hist. 3, 55. Plin. paneg. 37. 39. Appian. bell. civ. 2, 26. Script. Hist. Aug. Hadr. 21, 7. lex Salp. c. 21. 22. 23 (Bruns I7, 143). C. I. L. V 532 (Dessau 6680), l. 45. II 1945 (Dessau 1982). 2096. 1631. 1610 (Dessau 1981). I 1635. VIII 1269 = 14763 (Dessau 6781). 16914. 16915. 16916. 16919 (Dessau 1983). 18218 (Dessau 6848). XII 83. Dessau 6780 = Compt. rend. de lAcad. Franç. 1902 p. 37.
97. , , , , , . 97.Non solum tamen naturales liberi secundum ea, quae diximus, in potestate nostra sunt, verum et1 hi, quos adoptamus.
 97. = I. 1, 11 pr. cf. Gai epit. 1, 5 pr. Ulp. 8, 1. D. 1, 7, 1 pr. (Mod. 186).
98. : , , . 98.Adoptio autem duobus modis fit, aut populi auctoritate aut inperio magistratus velut praetoris.
99. , ; arrogatio, , , , , , ,  , , , ; , . , , , , , , , . 99.Populi auctoritate adoptamus eos, qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is, qui adoptat, rogatur, id est interrogatur, an velit eum, quem adoptaturus sit, iustum sibi filium esse; et is, qui adoptatur, rogatur, an id fieri patiatur; et populus rogatur, an id fieri iubeat. imperio magistratus adoptamus eos, qui in potestate parentium sunt, sive primum gradum liberorum optineant, qualis est filius et filia, sive inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis.
 98. 99. = D. 1, 7, 2 pr. I. 1, 11, 1. cf. Gai epit. 1, 5, 1. Ulp. 8, 2; 3. infra 2, 138. D. 1, 7, 1, 1 (Mod. 186). Gell. 5, 19. Cic. pro domo 29, 77. Suet. Aug. 65. Appian. bell. civ. 3, 94.
100. , . . , , . 100.Et quidem illa adoptio, quae per populum fit, nusquam nisi Romae fit; at haec etiam in provinciis apud praesides earum fieri solet.
 100. cf. Ulp. 8, 4. D. 1, 18, 2 (Ulp. 2695).
101. , ( ). ( ), . 101.Item per populum feminae non adoptantur, nam id magis placuit; apud praetorem1 vero vel in provinciis apud proconsulem2 legatumve etiam feminae solent adoptari.
 101. cf. Gai epit. 1, 5, 2. Ulp. 8, 5. Gell. 5, 19, 10. D. 1, 7, 21 (Gai. 485). C. 8, 47 (48), 8 (a. 294).
102.   , . , , , . , , . 102.Item inpuberem apud populum adoptari aliquando prohibitum est, aliquando permissum est: nunc ex epistula optimi imperatoris Antonini, quam scripsit pontificibus, si iusta causa adoptionis esse videbitur, cum quibusdam condicionibus permissum est. apud praetorem vero et in provinciis apud proconsulem legatumve cuiuscumque aetatis adoptare possumus.
 102. cf. Ulp. 8, 5. I. 1, 11, 3. Gell. 5, 19, 10. D. 1, 7, 17, 1 (Ulp. 2691). C. 8, 47 (48), 2 (a. 286). Tacit. ann. 15, 19.
103. , , , , , , . 103.Illud1 vero utriusque adoptionis commune est, quod2 et hi, qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt.
 103. = D. 1, 7, 2, 1. I. 1, 11, 9. cf. Gai epit. 1, 5, 3. Ulp. 8, 6. D. 28, 2, 6 pr. (Ulp. 2445). 1, 7, 40, 2 (Mod. 2). Cic. pro domo 13, 34.
104. , . 104.Feminae vero nullo modo adoptare possunt, quia ne quidem naturales liberos in potestate habent.
 104. = I. 1, 11, 10. cf. Gai epit. 1, 5, 2. Ulp. 8, 8a. D. 1, 5, 9 (Pap. 362). 5, 2, 29, 3 (Ulp. 2349). C. 8, 47 (48), 5 (a. 291); 8 (a. 294). quia ne quidem] cf. supra 1, 67. infra 2, 161; 218. 3, 51.
105. , - , , , . 105.Item si1 quis per populum sive apud praetorem vel apud praesidem provinciae adoptaverit, potest eundem alii in adoptionem dare.
 105. cf. I. 1, 11, 8. D. 1, 7, 37, 1 (Paul. 1953).
106. :   . 106.Sed et illud, de quo1 quaestio est, an minor natu maiorem natu adoptare possit, utriusque adoptionis commune est.
 106. cf. I. 1, 11, 4. D. 1, 7, 16 (Iav. 21). 1, 7, 40, 1 (Mod. 2). Cic. pro domo 13, 34. 14, 36. Suet. Tib. 2.
107. , , , , , , , . 107.Illud proprium est eius adoptionis, quae per populum fit, quod is, qui liberos in potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tanquam nepotes.
 107. = D. 1, 7, 2, 2. I. 1, 11, 11. cf. Gai epit. 1, 5, 4. Ulp. 8, 8. D. 1, 7, 15 pr. (Ulp. 2689). 1, 7, 40 pr. (Mod. 2).
108. , in manu21; . 108.1Nunc de his personis videamus, quae in manu nostra sunt. quod et ipsum ius proprium civium Romanorum est.
 108. cf. supra 1, 55. Dionys. 2, 25. Gell. 10, 23, 5.
109.In potestate22 , in manum  . 109.Sed in potestate quidem et masculi et feminae esse solent; in manum autem feminae tantum conveniunt.
110., in manum : , . 110.Olim itaque tribus modis in manum conveniebant: usu, farreo, coemptione.
 110. cf. Serv. ad. Georg. 1, 31 (Bruns II7, 78). Corp. Gloss. VI, 253. Boeth. ad Cic. top. 3, 14 (Bruns II7, 73). Arnob. 4, 20.
111. in manum () , ; , . XII 23 , - in manum, . , . 111.Usu in manum conveniebat, quae anno continuo nupta perseverabat; quia1 enim velut annua possessione usu capiebatur, in familiam viri transibat2 filiaeque locum optinebat. itaque lege duodecim tabularum cautum est, ut si qua nollet eo modo in manum mariti convenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo cuiusque anni usum interrumperet. sed hoc totum ius partim legibus sublatum est, partim ipsa desuetudine obliteratum est.
 111. cf. Cic. pro Flacco 34, 84. Serv. l. c. Boeth. l. c. Qu. Muc. ap Gell. 3, 2, 12; 13 et Macrob. Sat. 1, 3, 9 (Iurispr. I, 18). infra 1, 115b; 118. legibus] cf. Tacit. ann. 4, 16.
112. in manum , , ,  confarreatio. , 10 . . , , . . , 24, , , , [11] . 112.Farreo in manum1 conveniunt per quoddam genus sacrificii, quod Iovi Farreo fit; in quo farreus panis adhibetur, unde etiam confarreatio2 dicitur; complura praeterea huius iuris ordinandi gratia cum certis et sollemnibus verbis praesentibus decem testibus aguntur et fiunt. quod3 ius etiam nostris temporibus in usu est: nam flamines maiores, id est Diales, Martiales, Quirinales, item reges sacrorum, nisi ex farreatis nati non leguntur: ac ne ipsi quidem sine confarreatione sacerdotium habere possunt.
 112. cf. Ulp. 9. Serv. l. c.; idem ad Aen. 4, 103; 374 (Bruns II7, 76). Dionys. 2, 25. Plin. n. h. 18, 10. Tacit. ann. 4, 16. Script. Hist. Aug. Alex. Sev. 22, 3 (ius confarreationis ex coni. Madvigii). Ambros. de lapsu virginis 5, 20. C. I. L. X 6662 (Dessau 1455).
113. , in manum , . . ; 5 , , , . 113.Coemptione vero in manum conveniunt per mancipationem, id est per quandam imaginariam venditionem: nam adhibitis non minus1 quam V testibus civibus Romanis puberibus, item libripende, emit2 vir3 mulierem, cuius in manum convenit.
 113. cf. Cic. pro Flacc. 34, 84. de orat. 1, 56, 237. Serv. ad Aen. 4, 103 (Bruns II7, 76). 214. ad Georg. 1, 31 (Bruns II7, 78). Non. (Varro) p. 531 Merc. (Bruns II7, 65). Boeth. ad Cic. top. 3, 14 (Bruns II7, 73). Isid orig. 5, 24, 26 (Bruns II7, 81). 9, 5, 8. adhibitis libripende] = Priscian. 6, 96 p. 282 ed. Hertz.
114. , ; , , , ; , , , coemptio ; coemptio , , - , , , (. . ). 114.Potest1 autem coemptionem facere mulier non solum cum marito suo, sed etiam cum extraneo; scilicet aut matrimonii causa facta coemptio dicitur aut fiduciae; quae enim cum marito suo facit coemptionem, ut apud eum filiae loco sit, dicitur matrimonii causa fecisse coemptionem; quae vero alterius rei causa facit coemptionem aut cum viro suo aut cum extraneo, velut tutelae evitandae causa, dicitur fiduciae causa fecisse coemptionem.
 114. cf. Cic. pro Mur. 12, 27. filiae loco] cf. infra 1, 136. 2, 159. Dionys. 2, 25 (ὡς θυγάτηρ πατρός). Boeth. et Serv. loc. cit. Gell. 18, 6, 9. cf. etiam Ter. Andr. 1, 5, 60 = 295 sq.
115. . - , , . coemtionator , , , vindicta, . . , , . fiduciarius, . 115.Quod est tale: si qua velit quos habet tutores deponere1 et alium nancisci, illis auctoribus2 coemptionem facit; deinde a coemptionatore remancipata ei, cui ipsa velit, et ab eo vindicta manumissa incipit eum habere tutorem, a quo manumissa est; qui tutor fiduciarius dicitur, sicut inferius3 apparebit.
 115. cf. infra 1, 166a; 195a. 3, 84. Fest v. remancipatam p. 277 (Bruns II7, 31).
115a. ; , , , , , . , , , , . 115a. Olim etiam testamenti faciendi gratia fiduciaria fiebat coemptio: tunc enim non aliter feminae testamenti faciendi ius habebant, exceptis quibusdam personis, quam si coemptionem fecissent remancipataeque et manumissae fuissent; sed hanc necessitatem coemptionis faciendae ex auctoritate divi Hadriani senatus remisit. [vv. 112]1
 115a. cf. Cic. top. 4, 18. Liv. 39, 9. Gell. 1, 12, 9. Plut. Num. 10. infra 2, 112. Gnom. Id. Log.  33.
115b., , . , - in manu, , . 115b. fiduciae causa cum viro suo fecerit coemptionem, nihilo minus filiae loco incipit esse: nam si omnino qualibet ex causa uxor in manu viri sit, placuit eam filiae iura nancisci.
 115b. cf. supra 1, 114. infra 1, 118. 2, 139. 3, 14.
116. , in mancipio25. 116.Superest, ut exponamus, quae personae in mancipio sint.
117., , , , , . 117.Omnes igitur liberorum personae, sive masculini sive feminini sexus, quae in potestate parentis sunt, mancipari ab hoc eodem1 modo possunt, quo etiam servi mancipari possunt.
 117. cf. Dionys. 2, 27. Plut. Num. 17 fin. infra 1, 132. C. 8, 46 (47), 10 (a. 323).
118. , in manu. , ( ) , , , , , , , , , , . 118.Idem iuris est in earum personis, quae in manu sunt: nam feminae a coemptionatoribus eodem modo possunt mancipari, quo liberi a parente possunt, adeo quidem, ut quamvis ea sola apud coemptionatorem filiae loco sit. quae ei nupta sit, tamen nihilo minus etiam quae ei nupta non sit1 nec ob id filiae loco sit, ab eo mancipari possit.
 118. cf. supra 1, 114 sq. infra 1, 123; 137.
118a. , - , . 118a. Sed1 plerumque solum2 et a parentibus et a coemptionatoribus mancipantur, cum velint parentes coemptionatoresque ex suo iure eas personas dimittere, sicut inferius evidentius apparebit.
 118a. cf. infra 1, 132 sq.
119. , , () . . , , , : , , ; , . 119.Est autem mancipatio, ut supra quoque diximus, imaginaria quaedam venditio: quod1 et ipsum ius proprium civium Romanorum est; eaque res ita agitur: adhibitis non minus quam2 quinque testibus civibus Romanis puberibus et praeterea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens, is, qui mancipio accipit, rem3 tenens ita dicit: HVNC EGO HOMINEM EX IVRE4 QVIRITIVM MEVM ESSE AIO ISQVE MIHI EMPTVS ESTO HOC AERE AENEAQVE LIBRA; deinde aere percutit libram idque aes dat ei, a quo mancipio accipit, quasi pretii loco.
 119. = Boeth. l. 3 ad Cic. top. 5, 28 (p. 322 ed. Baiter). cf. Gai epit. 1, 6, 3. supra 1, 113. Ulp. 19, 3; 4. Varro de l. l. 5, 163. 9, 83. Theoph. 1, 12, 6 (Ferr. p. 60). Fest. v. rodus p. 265 M. (Bruns II7, 32). C. Aelius (?) apud Priscian. 8, 16 p. 382 Hertz (Iurispr. I, 38 n. 6). Hor. ep. 2, 2, 158 et Porphyr. ad h. l. qui libram libripens] = Priscian. 6, 96 p. 282 Hertz.
120. , , res mancipi, , , , , , ; , , , res mancipi, , , . 120.Eo modo et serviles et liberae personae mancipantur; animalia quoque, quae mancipi sunt, quo in numero habentur boves, equi, muli, asini; item praedia tam urbana quam rustica, quae et ipsa mancipi sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari.
 120. cf. Ulp. 19, 1. supra 1, 113; 117. infra 2, 19; 21; 27; 35. Cic. pro Flacc. 32, 80. Tac. ann. 1, 73.
121. , , , res mancipi, , , , , , , ; - mancipatio, ; . 121.In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae serviles et liberae, item animalia, quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint, mancipari non possunt; adeo quidem, ut eum, qui mancipio accipit1, adprehendere id ipsum, quod ei2 mancipio datur, necesse sit; unde etiam mancipatio dicitur, quia manu res capitur: praedia vero absentia solent mancipari.
 121. cf. Ulp. 19, 6. Isid. orig. 5, 25, 31 (Bruns II7, 82). Varro de l. l. 6, 85.
122. , , : dupondii, semisses quadrantes, , XII ; , ; , , , dupondius, . . ; . , semisses quadrantes , (). , - , , , , , dispensatores ( dispensare  ) . 122.Ideo autem aes et libra adhibetur, quia olim aereis tantum nummis utebantur; et erant asses, dipundii, semisses, quadrantes, nec ullus aureus vel argenteus nummus in usu erat, sicut ex lege XII tabularum intellegere possumus; eorumque nummorum vis et potestas non in numero erat, sed in pondere; [12 fere litt.] asses librales erant, et dipondii [12 fere litt.] unde etiam dupondius dictus est, quasi duo pondo: quod nomen adhuc1 in usu retinetur. semisses quoque et quadrantes pro rata scilicet portione ad pondus examinati erant. tunc igitur et qui dabat alicui2 pecuniam, non numerabat3 eam, sed appendebat; unde servi, quibus permittitur administratio pecuniae, dispensatores appellati sunt.
 122 cf. Plin. n. h. 33, 42; 43. Dionys. 9, 27. Varro de l. l. 5, 169. infra 4, 14. Plin. n. h. 17, 7. Gell. 15, 13, 11. 16, 10, 8. 20, 1, 12. Fest. v. viginti quinque p. 371 (Bruns II7. 46). Isid. orig. 15, 5, 3. 16, 18, 5. 16, 25, 3. Priscian. 6, 66 p. 251 ed. Hertz, Maecian ass. distrib. 44. Fest. r. pendere p. 208 M. (Bruns II7, 23). v. grave aes p. 98 M. (Bruns II7, 10). Schol. Pers. 2, 59. dispensatores] cf. Fest s. h. v. p. 72 (Bruns II7, 7). Varro de l. l. 5. 183 (Bruns II7, 55). Isid. orig. 10, 67.
123. , , , , , , , , , , , , , , , , , . : , in mancipio ,   . 123.[2 vers.]1 illa quidem quae coemptionem facit, non deducitur in servilem condicionem, at a parentibus et a coemptionatoribus mancipati mancipataeve servorum loco constituuntur, adeo quidem, ut ab eo, cuius in mancipio sunt, neque hereditates2 neque legata aliter capere possint3, quam si simul eodem testamento liberi esse iubeantur, sicuti iuris est in persona servorum. sed differentiae ratio manifesta est, cum a parentibus et a coemptionatoribus isdem verbis mancipio accipiantur4, quibus servi; quod non similiter fit in coemptione.
 123. cf. supra 1, 113. 117. infra 1, 138. 2, 160. 3, 114 et Gell. 18, 6, 9, unde apparet quosdam uxorem, quae coemptionem fecerat, in manu mancipioque viri esse dixisse. sicuti iuris est in persona servorum] cf. infra 2, 186.
124. , . 124.Videamus nunc, quo modo ii, qui alieno iuri subiecti sunt, eo iure liberentur.
 124. = I. 1, 12 pr.
125. , in potestate. 125.Ac prius de his dispiciamus, qui in potestate sunt.
 125. cf. supra 1, 13 sq.
126. - , , . 126.Et quidem serui quemadmodum potestate liberentur, ex his intellegere possumus, quae de servis manumittendis superius exposuimus.
 126. = I. 1, 12 pr. superius] cf. supra 1, 21 et quae ibi notata sunt.
127. , (), . : , , , , . , , ; , , , - , , . 127.1Hi vero, qui in potestate parentis sunt, mortuo eo sui iuris fiunt. sed hoc distinctionem recipit; nam mortuo patre sane omni modo filii filiaeve sui iuris efficiuntur; mortuo vero avo non omni modo nepotes neptesve sui iuris fiunt, sed ita si post mortem avi in patris sui potestatem recasuri non sunt. itaque si moriente avo pater eorum et vivat et in potestate patris fuerit, tunc post obitum avi in patris sui potestate fiunt; si vero is, quo tempore avus moritur, aut iam mortuus est aut exiit de potestate patris, tunc hi, quia in potestatem2 eius cadere non possunt, sui iuris fiunt.
 127. = I. 1, 12 pr. cf. Gai epit. 1, 6 pr. Ulp. 10, 2. infra 1, 146. 2, 156. D. 1, 6, 5 (Ulp. 2829). 25, 3, 3, 2 (Ulp. 982). 1, 7, 41 (Mod. 189). 1, 7, 40 pr. (Mod. 2). Gell. 1, 12, 4. Apul. apol. c. 68.
128. , - 26 , , , , , , - . , , , , -   . 128.Cum autem is, cui [ob aliquod maleficium1 ex lege Cornelia] aqua et igni interdicitur, civitatem Romanam amittat, sequitur, ut quia2 eo modo ex numero civium Romanorum tollitur, proinde ac mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse: nec enim ratio patitur, ut peregrinae condicionis homo civem Romanum in potestate habeat. pari ratione et si ei, qui in potestate parentis sit, aqua et igni interdictum fuerit, desinit in potestate parentis esse, quia aeque ratio non patitur, ut peregrinae condicionis homo in potestate sit civis Romani parentis.
 128. = I. 1, 12, 1. cf. Gai epit. 1, 6, 1. Ulp. 10, 3. infra 1, 161. D. 38, 10, 4, 11 (Mod. 148). proinde ac mortuo] D. 37, 4, 1, 8 (Ulp. 1099). 38, 2, 4, 2 (Paul. 595). infra 3, 153.
129., , , , jus postliminii, ( , ). , , , , ,   , , , . , , jus postliminii . 129.Quod si ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus1 hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius postliminii, quo2 hi, qui ab hostibus capti sunt, si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt; itaque reversus habebit liberos in potestate: si vero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui iuris; sed utrum ex hoc tempore, quo mortuus est apud hostes parens, an ex illo, quo ab hostibus captus est, dubitari potest. ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicemus propter ius postliminii potestatem quoque parentis in suspenso esse.
 129. = I. 1, 12, 5. cf. Gai epit. 1, 6, 2. Ulp. 10, 4. Paul. 2, 25, 1. servus hostium] cf. I. 1, 3, 4. D. 1, 5, 5, 1 (Marcian. 45). pendet ius] cf. D. 14, 6, 1, 1 (Ulp. 874). 38, 7, 2, 3 (Ulp. 1198). ius postliminii] cf. D. 49, 15, 19 (Paul. 1893). Boeth. l. 4 ad Cic. top. 8, 36 (p. 336 ed. Baiter). Fest. s. v. postliminium p. 218 (Bruns II7, 25). Isid. orig. 5, 27, 28. dubitari potest] cf. D. 49, 15, 22, 2 (Iul. 761). 49, 15, 12, 1 (Tryph. 13). 49, 15, 18 (Ulp. 2799). similiter etc.] cf. D. 49, 15, 14 pr. (Pomp. 424). 28, 2, 31 (Paul. 1626).
130. , , , , 27. 130.Praeterea exeunt liberi virilis sexus de parentis potestate, si flamines Diales inaugurentur, et feminini sexus, si virgines Vestales capiantur.
 130. cf. Ulp. 10, 5. infra 1, 145. 3, 114. Tac. ann. 4, 16. Gell. 1, 12, 9. Plut. Num. 10 (Bruns I7, 9). Ambros. de virgin. 1, 4, 15. epist. ad Valentin. I. 18, 11.
131. , , ( ) , , , , . 131.Olim quoque, quo tempore populus Romanus in Latinas regiones colonias deducebat, qui iussu parentis in coloniam Latinam nomen dedissent, desinebant in potestate parentis esse, quia efficerentur alterius civitatis cives.
 131. cf. Cic. pro Caec. 33, 98. pro domo 30, 78. pro Balbo 11, 27  13, 31. Dosith.  6. Boeth. l. 2. ad Cic. top. 4, 18 (p. 302 ed. Baiter).
132. , ( - ). , , , - . XII : , . : - , . . , ( ), , , , , ( , ), , , . 132.Praeterea emancipatione desinunt liberi in potestate1 parentum esse. sed filius quidem tribus mancipationibus, ceteri vero liberi sive masculini sexus sive feminini una mancipatione exeunt de parentium potestate: lex enim XII tabularum tantum in persona filii de tribus mancipationibus loquitur his verbis: si pater ter2 filium venum duit, a patre filius liber esto. eaque res ita agitur: mancipat pater filium alicui; is eum vindicta manumittit: eo facto revertitur in potestatem patris; is eum iterum mancipat vel eidem vel alii (sed in usu est eidem mancipari) isque eum postea similiter vindicta manumittit; eo facto rursus in potestatem patris revertitur3; tertio pater eum mancipat vel eidem vel alii (sed hoc in usu est, ut eidem mancipetur) eaque mancipatione desinit in potestate patris esse, etiamsi nondum manumissus sit, sed adhuc in causa mancipii. [in pag. 36 paucissimis exceptis nihil legi potuit]4
 132. cf. Gai epit. 1, 6, 3. Ulp. 10, 1. I. 1, 12, 6. infra 1, 135. 2, 141. 3, 6. 4, 79. D. 28, 3, 8, 1 (Ulp. 2510). C. 8, 48 (49), 6 (a. 531). Dionys. 2, 27. Boeth. l. 2 ad Cic. top. 4, 19 (p. 303, 17 sq. ed. Baiter). C. I. L. VI 1527 l. 16 (Bruns I7, 321). P. Lips. Inv. 136 ed. Mitteis Lips. 1912 (P. M. Meyer, Iur. Papyr. nr. 9; Girard, Textes4 p. 824).
133. , , , , , , , . . 133.1Admonendi autem sumus liberum esse arbitrium ei, qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem de potestate dimittere2, nepotem vero in potestate retinere: vel ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero manumittere, vel omnes sui iuris efficere. eadem et de pronepote dicta esse intellegemus.
 133 cf. Gai epit. 1, 6, 3. D. 37, 4, 7 (Gai. 281). 37, 8, 3 (Marcell. 121). 38, 6, 6 (Ulp. 1101). 37, 8, 1, 4 (Ulp. 1124). 37, 4, 6, 3 (Paul. 579). 37, 8, 4 (Mod. 117). 37, 4, 21 (Mod. 116).
134. () , . , , - , . , ( ) , ,   , ( ), , , , , ( ), , , , , ; , , , , , , , ; . 134.1Praeterea parentes etiam liberos in adoptionem datos in potestate habere desinunt. et in filio quidem, si in adoptionem datur, tres mancipationes et duae intercedentes manumissiones proinde fiunt, ac fieri solent, cum ita eum pater de potestate dimittit, ut sui iuris efficiatur. deinde aut patri remancipatur, et ab eo is, qui adoptat, vindicat apud praetorem filium suum esse, et illo contra non vindicante a praetore vindicanti filius addicitur, aut non remancipatur patri, sed ab eo vindicat is, qui adoptat, apud quem in tertia2 mancipatione est: sed sane commodius est patri remancipari3. in ceteris vero liberorum personis, seu masculini seu feminini sexus, una scilicet mancipatio sufficit, et aut remancipantur4 parenti aut non remancipantur4. eadem et in provinciis apud praesidem provinciae solent fieri.
 134. cf. Plin. ep. 8, 18, 4. Gell. 5, 19, 3. Suet. Aug. 64. Cic. de fin. 1, 7, 24. Tert. apolog. 9, 7. I. 1, 12, 8. C. 8, 47 (48), 11 (a. 530). infra 2, 141. 3, 6. 4, 79.
135., , , , , - , ; , , , ; 28 , mancipium , ( ). , in mancipio , ; , , ; , mancipium, . 135.Qui ex filio semel iterumve mancipato conceptus est, licet post tertiam mancipationem patris sui nascatur, tamen in avi potestate est, et ideo ab eo et emancipari et in adoptionem dari potest. at is, qui ex eo filio conceptus est, qui in tertia mancipatione est, non nascitur in avi potestate: sed eum Labeo quidem existimat in eiusdem mancipio esse, cuius et pater sit: utimur autem hoc iure, ut quamdiu pater eius in mancipio sit, pendeat ius eius, et si quidem pater eius ex mancipatione manumissus erit, cadat in eius potestatem, si vero is, dum in mancipio sit, decesserit, sui iuris fiat.
 135. cf. I. 1, 12, 9. supra 1, 132; 89.
135a., , , , ; , . 135a. Eadem scilicet [vv. 2]1 ut supra diximus, quod in filio faciunt tres mancipationes, hoc facit una mancipatio in nepote.
 135a. cf. supra 1, 132; 134.
136., in manum (), , , ; 29, 30, , , in manum, -, , , , in manum. , , , in manum, ; , , , , in manu. 136.[vv. 234]1 Maximi et Tuberonis2 cautum est, ut haec quod ad sacra tantum videatur in manu esse, quod vero ad ceteras causas proinde habeatur, atque si in manum non convenisset. eae vero mulieres, quae in manum conveniunt per coemptionem3, potestate parentis liberantur; nec interest, an in viri sui manu sint an extranei, quamvis hae solae loco filiarum habeantur, quae in viri manu sunt.
 136. cf. supra 1, 112; 114; 115b. Tac. ann. 4, 16.
137., , , , , , . 137.[vv. 3]1 desinunt in manu esse, et si ex ea mancipatione manumissae fuerint, sui iuris efficiuntur.
 137. cf. supra 1, 127.
137a. - , , ; , (. . ) , ; , , , . ( ), , , [12]. 137a. [vv. 312]1 nihilo magis potest cogere, quam et2 filia patrem. sed filia quidem nullo modo patrem potest cogere, etiam si adoptiva sit: haec autem virum repudio misso proinde compellere potest, atque si ei numquam nupta fuisset.
 137a. cf. supra 1, 118; 118a. I. 1, 12, 10. Fest. v. remancipatam p. 277 (Bruns II7, 31).
138. , , , , , . 138.Ii, qui in causa mancipii sunt, quia servorum loco habentur, vindicta, censu, testamento manumissi sui iuris fiunt.
 138. cf. supra 1, 123. infra 2, 160. 3, 114.
139. ; , , , , , ; , 31, . 139.Nec tamen in hoc casu lex Aelia Sentia locum habet: itaque nihil requirimus, cuius aetatis sit is, qui manumittit et qui manumittitur; ac ne illud quidem, an patronum creditoremve manumissor habeat; ac ne numerus quidem lege Fufia Caninia1 finitus in his personis locum habet.
 139. cf. supra 1, 38; 18; 42; 47.
140. , , , , ; , . , , , , , , , ( ), , , . 140.Quin etiam invito quoque eo, cuius in mancipio sunt, censu libertatem consequi possunt, excepto eo, quem pater ea lege mancipio dedit, ut sibi remancipetur; nam quodam modo tunc pater potestatem propriam reservare sibi videtur eo ipso, quod1 mancipio recipit. ac ne is quidem dicitur invito eo, cuius in mancipio est, censu libertatem consequi, quem pater ex noxali causa mancipio dedit, veluti quod furti eius nomine damnatus est et eum mancipio actori dedit: nam hunc actor pro pecunia habet.
 140. cf. infra 4, 75; 79. Coll. 2, 3 (Pap. 62). I. 4, 8, 7. D. 43, 29, 3, 4 (Ulp. 1616).
141. , , . . , [13] , , . 141.In summa admonendi sumus adversus eos, quos in mancipio habemus, nihil nobis contumeliose facere licere; alioquin iniuriarum1 tenebimur. ac ne diu quidem in eo iure detinentur homines, sed plerumque hoc fit dicis gratia2 uno momento; nisi scilicet ex noxali causa mancipantur3.
 141. cf. supra 1, 115; 118a; 132; 134; 137.
142. (.  9  48) . , , in potestate, in manu, in mancipium, , ; , . , , , , , , . 142.Transeamus nunc ad aliam divisionem. nam ex his personis, quae neque in potestate neque in manu neque in mancipio sunt, quaedam vel in tutela sunt vel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. videamus igitur, quae in tutela, quae in curatione sint: ita enim intellegemus ceteras1 personas, quae neutro iure tenentur.
 142. = I. 1, 13 pr.
143. , . 143.Ac prius dispiciamus de his, quae in tutela sunt.
 143. = I. 1, 13 pr.
144., () , : [14], , . , , , , . 144.Permissum est itaque parentibus liberis, quos in potestate sua habent, testamento tutores dare: masculini quidem sexus inpuberibus, feminini vero inpuberibus puberibusque, vel1 cum nuptae sint. veteres enim volverunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi levitatem in tutela esse.
 144. cf. infra 1, 190. Gai epit. 1, 7, 2. Ulp. 11, 1; 15. Fr. Vat. 229 (Paul. 2057). D. 26, 2, 1 pr. (Gai. 263). 26, 2, 20, 1 (Paul. 557). I. 1, 13, 3. infra 1, 190. 2, 240; 289. Liv. 34, 2. Cic. pro Mur. 12, 27. Boeth. l. 2 ad Cic. Top. 4, 18 (p. 302 B.). l. 4 ad top. 11, 46 (p. 341 B.). Isid. orig. 9, 7, 30. C. I. L. VI 10231 (Bruns I7, 336).
145., , - , , 32 - ( ); , : XII . 145.Itaque si quis filio filiaeque testamento tutorem dederit et ambo ad pubertatem pervenerint, filius quidem desinit habere tutorem, filia vero nihilo minus in tutela permanet: tantum enim ex lege Iulia et Papia Poppaea1 iure liberorum a tutela liberantur feminae. loquimur autem exceptis virginibus Vestalibus, quas etiam veteres in honorem2 sacerdotii liberas esse volverunt: itaque etiam lege XII tabularum cautum est.
 145. cf. infra 1, 194. 3, 44. Ulp. 11, 14; 15. Plut. Num. 10 (Bruns I7, 9). Dio 56, 10, 2; 3. lege Iulia] a. 736 u. = 18 a. Chr. Papia Poppaea] a. 9 p. Chr.
146. , . , , , , , . 146.Nepotibus autem neptibusque ita demum possumus testamento1 tutores dare, si post mortem nostram in patris sui potestatem iure2 recasuri non sint. itaque si filius meus mortis meae tempore in potestate mea sit, nepotes3 ex eo non poterunt4 ex testamento meo habere tutorem, quamvis in potestate mea fuerint; scilicet quia mortuo me in patris sui potestate futuri sunt5.
 146. = I. 1, 13, 3. cf. Gai epit. 1, 7, 2. D. 26, 2, 1, 2 (Gai. 263). supra 1, 127.
147. , , , , , , , , , ; , (. . ) . 147.Cum tamen in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habeantur, et in hac causa placuit non minus postumis quam iam natis testamento tutores dari posse, si modo in ea causa sint, ut si vivis nobis nascantur1, in potestate nostra fiant. hos enim etiam heredes instituere possumus, cum extraneos postumos heredes instituere permissum non sit2.
 147. = I. 1, 13, 4. cf. D. 26, 2, 1, 1 (Gai. 263). pro iam natis] cf. D. 38, 16, 7 (Cels. 235). 1, 5, 7 (Paul. 1263). 50, 16, 231 (Paul. 1908). postumis tutores dari] cf. I. 1, 14, 5 = D. 26, 2, 5 (Ulp. 2533) et 6 (Ulp. 2831). D. 3, 5, 28 (29) (Call. 69). 26, 2, 16, 5 (Ulp. 2850). 26, 2, 19, 2 (Ulp. 1016). Suet. Caes. 83. hos enim etiam heredes] cf. infra 2, 130; 242; 287.
148., , , , , , . 148.Vxori, quae in manu est, proinde ac1 filiae, item nurui, quae in filii manu est, proinde ac nepti tutor dari potest.
 148. cf. supra 1, 110 sq. infra 2, 159.
149. : ; : ,  . 149.Rectissime autem tutor sic dari potest: LVCIVM TITIVM LIBERIS MEIS TVTOREM DO uel VXORI MEAE1 TVTOREM DO. sed et si ita scriptum sit: LIBERIS MEIS vel VXORI MEAE TITIVS TVTOR ESTO, recte datus intellegitur.
 149. cf. infra 2, 289. Fr. Vat. 229 (Paul. 2057). D. 26, 2, 23 (Afr. 106). 26, 2, 33 (Iav. 228). 26, 2, 8, 3 (Ulp. 2671). 26, 2, 10, 4 (Ulp. 2830). 26, 2, 16 pr. (Ulp. 2850). 26, 2, 32, 2 (Paul. 1528).
150. , , ( ) , . . : , , . . 150.In persona tamen uxoris, quae in manu est, recepta est etiam tutoris optio, id est ut liceat ei permittere, quem velit ipsa, tutorem sibi optare, hoc modo: TITIAE VXORI MEAE TVTORIS OPTIONEM DO. quo casu licet uxori tutorem optare1 vel in omnes res vel in unam forte aut duas.
 150. cf. Liv. 39, 19. Plaut. Truc. 4, 4, 6 = 859. lex Salp. 22 (Bruns I7, 143).
151., . 151.Ceterum aut plena optio datur aut angusta.
152. , ; : , , ,  . 152.Plena ita dari solet, ut proxime supra diximus. angusta ita dari solet: TITIAE VXORI MEAE TVTORIS OPTIONEM DVMTAXAT1 SEMEL DO, aut DVMTAXAT BIS DO.
153. . , , , , ; , , , ; , . 153.Quae optiones plurimum inter se differunt1: nam quae plenam optionem habet, potest semel et bis et ter et saepius tutorem optare; quae vero angustam habet optionem, si dumtaxat semel data est optio, amplius quam semel optare non potest2, si tantum bis, amplius quam bis optandi facultatem non habet3.
154. ,   dativi, , ,  optivi. 154.Vocantur autem hi, qui nominatim testamento tutores dantur, dativi, qui ex optione sumuntur, optivi.
 154. cf. Ulp. 11, 14.
155. , XII , . 155.Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege XII tabularum agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi.
 155.  I. 1, 15 pr. cf. Gai epit. 1, 7, 1. Ulp. 11, 3. D. 26, 4, 1 pr. (Ulp. 2529). 26, 4, 5 pr. (Ulp. 1000). C. 5, 30, 2 (a. 293). Nov. Iust. 118, 5.
156. , , . . , , , , , , . , , , , . , . , , , , , , , , . 156.Sunt autem agnati per virilis sexus personas cognatione iuncti, quasi a patre cognati, veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius et nepos ex eo. at hi, qui per feminini sexus personas cognatione coniunguntur, non sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. itaque inter avunculum et sororis filium non agnatio est, sed cognatio. item amitae, materterae filius non est mihi agnatus, sed cognatus, et invicem scilicet ego1 illi eodem iure coniungor, quia qui nascuntur, patris, non matris familiam secuntur.
 156. = I. 1, 15, 1. D. 26, 4, 7. cf. Gai epit. 1, 7, 1. Ulp. 11, 4. Isid. orig. 9, 6, 1; 2. infra 3, 10.
157., XII , . [15]33, , , 34. 157.Sed olim quidem, quantum ad legem XII tabularum attinet, etiam feminae agnatos habebant tutores. sed postea lex Claudia lata est, quae1, quod ad feminas attinet, agnatorum2 tutelas sustulit: itaque masculus quidem inpubes fratrem puberem aut patruum habet tutorem; femina vero talem habere tutorem non potest.
 157. cf. infra 1, 171. Ulp. 11, 8. C. Th. 3, 17, 2 (a. 326). C. 5, 30, 3 (a. 472). C. I. L. VI 1527 l. 14. 15 (Bruns I7, 322).
158. ; , , . 158.Sed adgnationis quidem ius kapitis diminutione perimitur, cognationis vero ius eo modo non commutatur, quia civilis ratio civilia quidem iura corrumpere potest, naturalia vero non potest1.
 158. = I. 1, 15, 3. cf. infra 3, 27; 51. Ulp. 11, 9. D. 26, 4, 5, 5 (Ulp. 1012). 26, 4, 3, 9 (Ulp. 2838). 4, 5, 7 pr. (Paul. 222). civilis ratio] cf. D. 50, 17, 8 (Pomp. 430). 4, 5, 8 (Gai. 107).
159. : , capitis deminutio , , , . 159.Est autem kapitis diminutio prioris status1 permutatio: eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est kapitis diminutio2 aut minor, quam quidam mediam vocant, aut minima.
 159. = I. 1, 16 pr. cf. Ulp. 11, 10. D. 4, 5, 1 (Gai. 106). 4, 5, 11 (Paul. 1628). Cic. top. 6, 29. Fest. v. deminutus capite p. 70 (Bruns II7, 7). Boeth. l. 2 ad Cic. top. 4, 18 (p. 302 B.). Auson Griph. 65.
160. , - . , , , , , , , , , , . , , , , . 160.Maxima est kapitis diminutio, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit; quae accidit incensis, qui ex forma censuali venire1 iubentur: quod ius [vv. 112]2, qui contra eam legem in urbe Roma domicilium habuerint; item feminae, quae ex senatus consulto Claudiano ancillae fiunt eorum dominorum, quibus invitis et denuntiantibus3 cum servis eorum coierint.
 160. cf. I. 1, 16, 1. Ulp. 11, 11. incensis] cf. Dionys. 4, 15 in fine. 5, 75. Liv. 1, 44, 1. Cic. p. Caec. 34, 99. qui contra eam legem] cf. supra 1, 27. senatus consulto Claudiano] cf. supra 1, 84; 91.
161. , , . , . 161.Minor sive media est kapitis diminutio1, cum civitas amittitur, libertas retinetur; quod accidit ei, cui aqua et igni interdictum fuerit.
 161. = I. 1, 16, 2. cf. Ulp. 11, 12. D. 4, 5, 5 pr. (Paul. 221). supra 1, 128.
162. , , . , , , , , ; , , . 162.Minima est capitis diminutio, cum et civitas et libertas retinetur1, sed status hominis conmutatur; quod accidit in his, qui adoptantur, item in his, quae coemptionem faciunt, et in his, qui mancipio dantur quique ex mancipatione manumittuntur; adeo quidem, ut quotiens quisque mancipetur aut manumittatur, totiens capite diminuatur.
 162. = I. 1, 16, 3. cf. Ulp. 11, 13. D. 4, 5, 3, 1 (Paul. 220). infra 3, 83. 4, 38. adoptantur] cf. supra 1, 97 sq. coemptionem] cf. supra 1, 113 sq. mancipio dantur] cf. supra 1, 117 sq. ex mancipatione manumittuntur] cf. supra 1, 132 sq.
163. , , , [16] , . 163.Nec solum maioribus capitis diminutionibus ius adgnationis corrumpitur, sed etiam minima; et ideo si ex duobus liberis alterum pater emancipaverit, post obitum eius neuter alteri agnationis iure tutor esse poterit.
 163. cf. Ulp. 11, 9. I. 1, 15, 3. D. 26, 4, 2 (Ulp. 2832). C. 5, 30, 4 (a. 498).
164. , , . 164.Cum autem ad agnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum, qui proximo gradu sunt. [vv. 17]1
 164. = I. 1, 16, 7. cf. Gai epit. 1, 7, 1. D. 26, 4, 9 (Gai. 264). lex Salp. c. 29 in fine (Bruns I7, 146).
165. XII . , [17] , , , , . , , , , , , , , , . 165.Ex eadem lege XII tabularum libertarum1 et inpuberum libertorum2 tutela ad patronos liberosque eorum pertinet; quae et ipsa tutela legitima vocatur, non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetur, sed quia proinde accepta est per interpretationem, atque si verbis legis introducta3 esset: eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres voluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, quia et agnatos, quos ad hereditatem vocavit, eosdem et tutores esse iusserat.
 165. = I. 1, 17. cf. Gai epit. 1, 7, 1. Ulp. 11, 3. D. 26, 4, 3 pr. (Ulp. 2838). 26, 4, 5 (Ulp. 1000). Schol. Bob. ad Cic. p. Flacco 34, 84 (p. 244 B.). Script. Hist. Aug. M. Anton. 11, 8. Boeth. l. 4 ad Cic. top. 8, 33 (p. 335 B.).

[De fiduciaria tutela]1

166. , . - , , , , , , [21]. 166.Exemplo patronorum recepta est2 et alia tutela, quae et ipsa legitima vocatur. nam si quis filium nepotemve aut pronepotem inpuberes, vel filiam neptemve aut proneptem tam puberes quam inpuberes alteri ea lege mancipio dederit, ut sibi remanciparentur, remancipatosque manumiserit, legitimus eorum tutor erit.
 166. cf. I. 1, 18. infra 1, 172; 175. D. 26, 4, 3, 10 (Ulp. 2838). C. 2, 20 (21), 5 (a. 293). 5, 61, 2 (1) (a. 294).
166a. , ; , , , , . . . 166a. Sunt et aliae tutelae, quae fiduciariae vocantur, id est quae ideo nobis competunt, quia liberum caput mancipatum nobis vel a parente vel a coemptionatore manumiserimus1.
 166a. = I. 1, 19. supra 1, 115. infra 1, 172; 175; 195a. Ulp. 11, 5. D. 26, 4, 4 (Mod. 14).
167. , , . , , in bonis, , , , , , ; ( 22). , , , , , . 167.Sed Latinarum et Latinorum impuberum tutela non omni modo ad manumissores libertinorum1 pertinet, sed ad eos, quorum ante manumissionem ex iure Quiritium fuerunt: unde si ancilla ex iure Quiritium2 tua sit, in bonis mea, a me quidem solo, non etiam a te manumissa Latina fieri potest, et bona eius ad me pertinent, sed eius tutela tibi competit; nam ita lege Iunia cavetur. itaque si ab eo, cuius et in bonis et ex iure Quiritium ancilla fuerit, facta sit Latina, ad eundem et bona et tutela pertinent3.
 167. cf. Ulp. 11, 19. supra 1, 35. infra 3, 56. lex Salp. 23 (Bruns I7, 144). lege Iunia] cf. supra 1, 22.
168., , , , , . 168.Agnatis et patronis et liberorum capitum manumissoribus permissum est feminarum tutelam alii in iure cedere; pupillorum autem tutelam non est permissum cedere, quia non videtur onerosa, cum tempore pubertatis finiatur.
168. cf. Ulp. 11, 6; 8; 17. Boeth. l. 4 ad Cic. top. 11, 46 (p. 342 Bait.). infra 1, 196.
169. , , tutor cessicius. 169.Is autem, cui ceditur tutela, cessicius tutor1 vocatur.
170. , . , , , , tutor cessicius , , . 170.Quo mortuo aut kapite diminuto revertitur ad eum tutorem tutela, qui cessit1; ipse quoque, qui cessit, si mortuus aut kapite diminutus sit, a cessicio2 tutela discedit et revertitur ad eum, qui post eum, qui cesserat, secundum gradum in ea tutela habuerit.
 169. 170. cf. Ulp. 11, 7. C. I. G. 2941 (= Dessau 8875).
171. , , . 171.Sed quantum ad agnatos pertinet, nihil hoc tempore de cessicia tutela quaeritur, cum agnatorum tutelae in feminis lege Claudia sublatae sint.
 171. cf. Ulp. 11, 8. supra 1, 157.
172. , 35 , ; , ( ), , , , , , , , . 172.Sed fiduciarios quoque quidam putaverunt cedendae tutelae ius non habere, cum ipsi se oneri subiecerint. quod etsi placeat, in parente tamen, qui filiam neptemve aut proneptem alteri ea lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, remancipatamque manumisit, idem dici non debet, cum is et legitimus tutor habeatur et non minus huic quam patronis honor praestandus sit1.
 172. cf. supra 1, 166. infra 1, 175. I. 1, 18.
173. , . , ; , . 173.Praeterea senatus consulto mulieribus permissum est in absentis tutoris locum alium petere, quo petito prior desinit; nec interest, quam longe absit1 is tutor.
174. , . 174.Sed excipitur, ne in absentis patroni locum liceat libertae tutorem petere.
 173. 174. cf. Ulp. 11, 22.
175. , , , , . ; , . 175.Patroni autem loco habemus etiam parentem, qui ex eo, quod ipse sibi remancipatam1 filiam neptemve aut proneptem manumisit, legitimam tutelam nanctus est. sed2 huius quidem liberi fiduciarii tutoris loco numerantur; patroni autem3 liberi eandem tutelam adipiscuntur, quam et pater eorum habuit.
 175. cf. supra 1, 166; 172. I. 1, 19 cum Theophilo.
176. , , . 176.Sed aliquando etiam in patroni absentis locum permittitur tutorem petere, veluti ad hereditatem adeundam.
177. . 177.Idem senatus censuit et in persona pupilli patroni filii.
 176. 177. cf. Ulp. 11, 22.
178. de maritandis ordinibus36 , , . 178.Nam et1 lege Iulia de maritandis ordinibus ei, quae in legitima tutela pupilli sit, permittitur dotis constituendae gratia a praetore urbano tutorem petere.
 178. cf. Ulp. 11, 20. D. 23, 3, 61 pr. (Clem. 5). 26, 5, 3 [Ulp. 2018). 26, 5, 7 (Ulp. 2255). lege Iulia] cf. supra 1, 145.
179., , , , , () . 179.Sane patroni filius, etiamsi inpubes sit, tamen1 libertae efficietur tutor, quamquam in nulla re auctor fieri potest, cum ipsi nihil permissum sit sine tutoris auctoritate agere.
 179. cf. I. 1, 25, 13.
180. , (-) , . 180.Item si qua in tutela legitima furiosi aut muti sit, permittitur ei senatus consulto dotis constituendae gratia tutorem petere.
 180. cf. Ulp. 11, 21. D. 26, 1, 17 (Paul. 1781). 26, 4, 10, 1 (Herm. 51). 26, 1, 1, 2; 3 (Paul. 556).
181., 37. 181.Quibus casibus salvam manere tutelam patrono patronique filio manifestum est.
182. , , , , , , . 182.Praeterea senatus censuit, ut si tutor pupilli pupillaeve suspectus a tutela remotus sit sive ex iusta causa fuerit excusatus, in locum eius alius tutor detur, quo facto prior tutor amittit tutelam.
 182. cf. Ulp. 11, 23. D. 40, 5, 41, 2 (Scaev. 287). 26, 2, 11, 13 (Ulp. 2835). C. 5, 36, 2 (a. 228). 5, 36, 4 (a. 260).
183. , ; , , . 183.Haec omnia similiter et Romae et in provinciis observantur, scilicet ut1 in provinciis a praeside provinciae tutor peti debeat.
 183. cf. Ulp. 11, 20. lex Salp. c. 29 (Bruns I7, 146).
184., () , , () . , interpositio auctoritatis, , ; , . , () , , . 184.Olim cum legis actiones in usu erant, etiam ex illa causa tutor dabatur, si inter tutorem et mulierem pupillumve lege1 agendum erat: nam quia ipse tutor in re sua auctor esse non poterat, alius dabatur, quo auctore legis actio perageretur: qui dicebatur praetorius tutor2, quia a3 praetore urbano dabatur4. sed post sublatas legis actiones quidam putant hanc speciem dandi tutoris in usu esse desisse; aliis autem placet adhuc5 in usu esse, si legitimo iudicio agatur.
 184. cf. Ulp. 11, 24. I. 4, 10 pr. 1, 21, 3. D. 26, 1, 5 (Pomp. 641). 26, 1, 3, 24 (Ulp. 2837). 27, 3, 9, 4 (Ulp. 1014). 26, 1, 4 (Paul. 1780). C. 5, 44. quia ipse tutor etc.] cf. D. 26, 8, 22 (Lab. 216). 26, 8, 1 pr. (Ulp. 2425). 26, 8, 5 pr. (Ulp. 2854). legitimo iudicio] cf. infra 4, 103 sq.
185. - , 38, ( ) ; 39. 185.Si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Roma ex lege Atilia a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis, qui Atilianus tutor vocatur; in provinciis vero a praesidibus provinciarum ex lege Iulia et Titia.
 185. = I. 1, 20 pr. cf. Gai epit. 1, 7, 2. Ulp. 11, 18. infra 1, 195. D. 3, 1, 3 pr. (Ulp. 290). 46, 7, 3, 5 (Ulp. 1704). lex Atilia] cf. Liv. 39, 9, 7. Cic. Verr. 2, 1, 56, 146. Boeth. l. 4 ad Cic. top. 8, 33 (p. 335, 2 Bait.; urbani praetoris iurisdictione formatur). Schol. Sin. 45. 54. l. Iulia et Titia] cf. Diod. 37, 8, 4 Dind. (Excerpt. Vales. p. 397). Theoph. 1, 20 (p. 76 Ferr.). Schol. Sin. 54. lex Salp. 29 (Bruns I7, 146). Pap. Oxy. 4, 720 (Bruns I7, 421). 12, 1466. Zeitschr. Sav. Stiftg. 40, 359.
186. , - , () , . , , , - . , - . 186.Et ideo si cui testamento tutor sub condicione aut ex die certo datus sit, quamdiu condicio aut dies pendet, tutor dari potest; item si pure datus fuerit, quamdiu nemo heres existat1, tamdiu ex his legibus tutor petendus est; qui desinit tutor esse, posteaquam aliquis ex testamento tutor esse coeperit.
 186. = I. 1, 20, 1. cf. I. 1, 14, 3. D. 26, 2, 10 pr. (Ulp. 2824). 26, 2, 10, 3; 4 (Ulp. 2830). 26, 2, 11 pr. (Ulp. 2835). 27, 3, 9, 2 (Ulp. 1014).
187. , , , , juris postliminii. 187.Ab hostibus quoque tutore capto ex his legibus tutor peti debet; qui desinit tutor esse, si is, qui captus est, in civitatem reversus fuerit: nam reversus recipit tutelam iure postliminii.
 187. = I. 1, 20, 2. cf. D. 26, 4, 1, 2 (Ulp. 2529). 27, 3, 8 (Pap. 347). 26, 1, 15 (Ulp. 2844).
188. , . , , . . , , 40, , , , , , 5 , , , , 41,  3, , , , 42,  2; , , . 188.Ex his apparet, quot sint species1 tutelarum. si vero quaeramus, in quot genera hae2 species diducantur3, longa erit disputatio: nam de ea re valde veteres dubitaverunt. nos qui diligentius hunc tractatum exsecuti sumus et in edicti interpretatione et in his libris, quos ex Quinto Mucio fecimus, hoc totum omittimus4. hoc solum5 tantisper sufficit admonuisse, quod quidam quinque genera esse dixerunt, ut Quintus Mucius, alii tria, ut Servius Sulpicius; alii duo, ut Labeo; alii tot genera esse crediderunt, quot etiam species essent.
 188. cf. Ulp. 11, 2. Boeth. l. 4 ad Cic. top. 8, 33 (p. 334 sq. Bait.).
189. , , . , ( ) , , , , . 189.Sed inpuberes quidem in tutela esse omnium civitatium iure contingit; quia id naturali rationi1 conveniens est, ut is, qui perfectae aetatis non sit, alterius tutela regatur, nec fere ulla civitas est, in qua non licet parentibus liberis suis inpuberibus testamento2 tutorem dare; quamvis, ut supra diximus, soli cives Romani videantur tantum3 liberos suos in potestate habere.
 189. = I. 1, 20, 6. supra] 1, 55.
190. , , , , , , , , , . , , , , ; , , , ; . 190.Feminas vero perfectae aetatis in tutela esse fere nulla pretiosa ratio suasisse videtur: nam quae vulgo creditur, quia levitate animi plerumque decipiuntur et aequum erat eas tutorum auctoritate regi, magis speciosa1 videtur quam vera; mulieres enim, quae perfectae aetatis sunt, ipsae2 sibi negotia tractant, et in quibusdam causis dicis gratia tutor3 interponit auctoritatem suam; saepe etiam invitus auctor fieri a praetore cogitur.
 190. cf. supra 1, 144. infra 2, 122. Ulp. 11, 25; 27. D. 26, 5, 26 (Scaev. 245). Cic. top. 11, 46 c. Boeth. ad h. l. (p. 342, 20 Bait.).
191. . , , , . 191.Unde cum tutore nullum ex tutela iudicium mulieri datur1: at ubi pupillorum pupillarumve negotia tutores tractant, eis2 post pubertatem tutelae iudicio3 rationem reddunt.
 191. = I. 1, 20, 7.
192., ( ) , , , res mancipi, , , res mancipi, . , , , , . 192.Sane patronorum et parentum legitimae tutelae vim aliquam habere intelleguntur eo, quod hi neque ad testamentum faciendum neque ad res mancipi alienandas neque ad obligationes suscipiendas auctores fieri coguntur, praeterquam si magna causa alienandarum rerum mancipi1 obligationisque suscipiendae interveniat2. eaque omnia ipsorum causa constituta sunt, ut quia ad eos intestatarum mortuarum hereditates pertinent3, neque per testamentum excludantur ab hereditate neque alienatis pretiosioribus rebus susceptoque aere alieno minus locuples ad eos hereditas perveniat.
 192. cf. Ulp. 11, 27. Cic. pro Flacco 34, 84. ad testam. fac.] cf. infra 2, 112; 118; 122. 3, 43. Ulp. 20, 15. 29, 3. ad res manc. al.] cf. infra 2, 47; 80. Fr. Vat. 1 (Paul. 1782). 45 (Paul. 1011). 259 (Pap. 693). oblig. susc.] cf. infra 3, 91; 108; 176. supra 1, 176; 178; 180. Fr. Vat. 110 (Paul. 1517). D. 23, 3, 60 (Cels. 92). Cic. pro Caec. 25, 72. pro Flacco 35, 86. C. I. L. IV Suppl. 154 (Bruns I7, 332, 8). C. I. L. VI 10231 (Bruns I7, 336). C. I. L. XIII 7521 (Dessau 7473). eaque omnia] cf. D. 26, 4, 1 pr. (Ulp. 2529). C. I. L. VI 1527 l. 14. 15. 21 (Bruns I7, 322).
193. , , - ; , , , , , , . 193.Apud peregrinos non similiter, ut apud nos, in tutela sunt feminae; sed tamen plerumque quasi in tutela sunt: ut ecce1 lex Bithynorum, si quid mulier contrahat2, maritum auctorem esse iubet aut filium3 eius puberem.
 193. cf. Cic. pro Flacco 30, 74. Ter. Andr. 1, 5, 60 = 295.
194. , , , , , ; , , , , , - , . 194.Tutela autem liberantur ingenuae quidem trium liberorum iure, libertinae vero quattuor, si in patroni1 liberorumve eius legitima tutela2 sint; nam ceterae3, quae alterius generis tutores habent, velut Atilianos aut fiduciarios, trium liberorum iure tutela liberantur.
 194. cf. supra 1, 145. infra 3, 44. Ulp. 29, 3. Dosith. 15. D. 50, 60, 137 (Paul. 938). Plut. Num. 10. Pap. Oxy. XII 1467. C. I. L. VI 10246. 10247 (Bruns I7, 336). 1877 (Dessau 1910). VIII 4573. papyris saepe legitur: χωρὶς κυρίου χρηματίζουσα (τέκνων δικαίῳ) κατὰ τὰ Ῥωμαίων ἔθη (BGU. 94. 96. 131. 717. 863. 920. 1069. CPR. 3. 9. 63. 140. 176. 227. Pap. Lond. II 171b. Pap. Grenf. II 85. Pap. Lips. 3 I 3; 7. II, 6. 4, 8. 5 II 5. 29, 2. Pap. Straßb. 29, 29. Pap. Oxy. 909, 6. 1199, 7. 1276, 2. 24. 1277, 2. 1460, 4. 1463, 9. 1475, 12. P. Freib. 9, 4. P. Hamb. 15, 6. 16, 5. P. S. I. 187, 10. P. Ryl. 165, 10. Arch. f. Papyrusforsch. I, 299, 17).
195. , , ; , , , , . 195.Potest autem pluribus modis libertina tutorem alterius generis habere, veluti si a femina manumissa sit; tunc enim e lege Atilia petere debet tutorem, vel in provincia e lege Iulia et Titia: nam in patronae tutela esse non potest.
 195. cf. supra 1, 185. Liv. 39, 9, 7.
195a. , , , , , , . 195a. Item si sit a masculo manumissa et auctore eo coemptionem fecerit, deinde remancipata et manumissa sit, patronum quidem habere tutorem desinit, incipit autem habere eum tutorem, a quo manumissa est, qui fiduciarius dicitur.
 195a. cf. supra 1, 115.
195b. , , , . 195b. Item si patronus eiusve filius in adoptionem se dedit, debet liberta e lege Atilia vel Iulia et Titia tutorem petere.
 195b. cf. I. 1, 22, 4. Ulp. 11, 9.
195c. , , . 195c. Similiter ex iisdem legibus petere debet tutorem liberta1, si patronus decesserit nec ullum virilis sexus liberorum in familia reliquerit.
 195c. cf. supra 1, 179. Liv. 39, 9, 7.
196. , ; 43, , , . . ; , , , , , spadones ( ), , ; , , . . , 14 . 196.Masculi autem cum1 puberes esse coeperint, tutela liberantur: puberem autem Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores eum esse putant2, qui habitu corporis pubertatem ostendit, id est eum, qui generare potest; sed in his, qui pubescere non possunt, quales sunt spadones, eam aetatem esse spectandam, cuius aetatis puberes fiunt; sed diversae scholae auctores annis putant pubertatem aestimandam, id est eum puberem esse existimant, qui XIIII annos explevit.3 [. . . . . tota pag. . . . . . . .]
 196. cf. supra 1, 168; 189; 103. Ulp. 11, 28. Paul. 3, 4a, 1; 2. I. 1, 22 pr. D. 27, 3, 4 pr. (Paul. 1786). 28, 6, 2 (Ulp. 2469). 28, 1, 5 (Ulp. 2468). C. 6, 22, 4 (a. 294). 5, 60, 3 (a. 529). Senec. cons. ad Marciam 24, 1. Quintil. inst. or. 4, 2, 5. Cass. Dio 54, 16, 7. Fest. s. v. pubes p. 250. 251. Censorin. 7, 4. Tertull. de anima 38. de virg. veland. c. 11. Macrob. Somn. Scip. 1, 6, 71. Saturn. 7, 7, 6. Serv. ad Verg. Bucol. 8, 40. ad Aen. 7, 53. Isid. orig. 11, 2, 13. lex col. Iul. Gen. c. 98 (Bruns I7, 132).
197.(, , ) , , , . 197.[. . . . .] aetatem pervenerit, in qua res suas tueri possit, sicuti apud peregrinas gentes custodiri superius indicavimus.
 197. cf. supra 1, 189. Gai epit. 1, 8. Ulp. 12, 4. I. 1, 23 pr. Script. Hist. Aug. M. Anton. 10, 12. Isid. orig. 10, 53.
198. , , . 198.Ex iisdem causis et in provinciis a praesidibus earum curatores dari volunt1.
 198. cf. D. 26, 5, 8, 3 (Ulp. 2293). 27, 10, 2 (Paul. 1061).
199. , , , , , , . 199.Ne tamen et pupillorum et eorum, qui in curatione sunt, negotia a tutoribus curatoribusque consumantur aut deminuantur, curat praetor, ut et tutores et curatores eo nomine satisdent.
200., , , , , , , ; , , , , , , , , , . 200.Sed hoc non est perpetuum; nam et tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est; et curatores, ad quos non e1 lege curatio2 pertinet, sed qui vel a consule vel a praetore vel a praeside provinciae dantur, plerumque non coguntur satisdare, scilicet quia satis honesti electi sunt.
 199. 200. = I. 1, 24 pr. cf. infra 4, 99. D. 26, 4, 5, 1; 3 (Ulp. 1000). 2, 8, 8, 4 (Paul. 259). Tit. 27, 7. 46, 6. C. 2, 40 (41), 4 (a. 294). Tit. 5, 57. 5, 42. a consule] cf. Suet. Claud. 23. Plin. ep. 9, 13, 16. Script. Hist. Aug. M. Anton. 10, 11. I. 1, 20, 3.


  • 1 287 . . .
  • 2 367 . . . . , 248 . . .
  • 3 ( 494 . . .) , ( aediles aedis  , ) , , . 367 . . . , . , , , , . (edicta) .
  • 4 4 . . .
  • 5. in bonis . in bonis, ; , , , in bonis . .: . . . ., 1986.
  • 6 19 . . .
  • 7   , 24 76 . . . 117 . . , , , . edictum perpetuum  . 10 138 . . .
  • 8Senatusconsultum Pegasianum 74 . . .
  • 9   , 15 37 . . . . . . 54 . . . . 68 ., , , , .
  • 10   , () 18 53 . . . 98 . , (Optimus). , , , . . . 117 . . .
  • 11   , . . . , , .
  • 12 2 . . .
  • 13   , 19 86 . . . . . 138 . . . . (Pius). . , . 7 161 . . .
  • 14Dominium duplex    () , , , in bonis. (dominium plenum). . , dominium , . , ( ). .: . .  // .  12. 1987.
  • 15 (   ) , III . . . , , , .
  • 16   , 10 . . . . 41 . . . . , . , , . , , 54 . . .
  • 174 . . .
  • 18. . 13.
  • 19 90 . . .
  • 20   , 9 9 . . . 69 . . , , , . 23 79 . . .
  • 21. in manu . , , manus (.: Thorman K. F. Der doppelte Ursprung der Mancipatio. München, 1943. S. 58102), in manu .
  • 22. in potestate . potestas, manus, . , .
  • 23 XII 451450 . . . . VI . . .
  • 24 ( flagrare  , . . flamen )  , . , : , - (Gell. 10, 15), . VIII . . . 15 (Liv., I, 20).
  • 25. in mancipio , . in manu, in potestate, in mancipio, , , . (., : . .  // . . 2. ., 1985. . 578), .
  • 26 81 . . .
  • 27  6 , , (Liv., I, 20; Ovid. Fast. 6, 291). , . .
  • 28 (45 . . .  10/21 . . .)  , . 400 , XII . .
  • 29     , (Fest. Flammeo, P. 82 L). .
  • 30 2324 . . .
  • 31. . 12.
  • 32   18 . . . 9 . . .
  • 33 47 . . .
  • 34 .
  • 35 . , (tutor fiduciarius) , (pactum fiduciae de manumittendo) (de remancipando)  . Ulp. XI, 5.
  • 36 de mari tandis ordinibus 18 . . .
  • 37. . , , . , (. . ).
  • 38 200 . . .
  • 39 100 . . . 32 . . .
  • 40 ( 14082 . . .)  , ( 95 . . .) , Ius civile, . , , , .
  • 41 ( 10643 . . .)  , ( 51 . . ., 4645 . . .) . , (ad Brutum) 180 . .
  • 42. . 28.
  • 43   , , , , . Ius civile 3 , . .


  • [1] . 1997 .: , ; . 1881 .: , ;   , . : Ingenui sunt, qui liberi nati sunt; libertini, qui ex iusta seruitute manumissi sunt,  , , , . . 1881 .
  • [2] . 1997 .: 1000; . 1881 .: 100. : centenos. 1881 .
  • [3] . 1997 .: 24-; . 1881 .: 14-. : XIIII annos. . 1881 .
  • [4] . 1997 .: ; . 1881 .: . : apud omnes peraeque gentes. . 1881 .
  • [5] . 1997 .: ; . 1881 .: . : item. . 1881 .
  • [6], , . 1997 . . : non habebit eum in potestate. . 1881 .
  • [7], , . 1997 . . : si peregrino tamquam Latino ex lege Aelia Sentia nupta sit; nam et de hoc specialiter senatus consulto cavetur. Idem iuris est aliquatenus, si ei, qui dediticiorum numero est, tamquam civi Romano aut Latino e lege Aelia Sentia nupta sit. . 1881 .
  • [8] . 1997 .: , , ; . 1881 .: , ; , , , . : sed etiam qui Latini nominantur; sed ad alios Latinos pertinet, qui proprios populos propriasque ciuitates habebant et erant peregrinorum numero; , ; , . .
  • [9] . 1997 .: ; . 1881 .: . cum aliena ancilla coierit, . .
  • [10] . 1997 .: juris Latini; . 1881 .: juris Latii. .
  • [11] . 1997 .: ; . 1881 .: . : ne ipsi quidem sine confarreatione sacerdotium habere possunt. . 1881 .
  • [12] . 1997 .: ; . 1881 .: . : si ei numquam nupta fuisset. . 1881 .
  • [13] . 1997 .: ; . 1881 .: . : plerumque.
  • [14] . 1997 .: ; . 1881 .: . : inpuberibus. 1881 .
  • [15], , . 1997 . . : Sed olim quidem, quantum ad legem XII tabularum attinet, etiam feminae agnatos habebant tutores. sed postea lex Claudia lata est. . 1881 .
  • [16] . 1997 .: ; . 1881 .: . : ex duobus liberis alterum. 1881 .
  • [17] . 1997 .: ; . 1881 .: . : nominatim. 1881 .
  • [18] . 1881, 1997 .: 10000. : CC milium, . .
  • [19] . 1881, 1997 .: , ; , . : iubet et constituit, . .
  • [20]  35  1881, 1997 . (. . 1881 .): . . . . . si vero Latinam | libertatem ab eo consecutus sit, cuiu stantum | in bonis fuerat, consentiente eo petere debet, cuius in eo Quiritium fuerit. cum enim servus | eiusdem domini et in bonis et ex iure Quiritíum sit, manumissus ab eodem scilicet et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi.  () , in bonis, , . , , , , , , , . . . . . . 1938 .
  • [21]  166  1881, 1997 . (. . 1881 .): Exemplo patronorum rursus fiduciariae tutelae receptae sunt emancipatorum et quae fiduciariae vocantur proprie*, quae ideo nobis competunt, quia liberum caput mancipatum nobis vel a parente vel a coemptionatore manumiserimus.  , ; - ; , , , , . . .  166 . . . . . 1938 ., . .  166a.

    * ,  172. I. , , , . (. . . . 1881 .).



  • *
    NOTARVM EXPLICATIO
    V=lectio codicis Veronensis secundum Studemundi apographum.
    V1=prima manus, id est librarii eius, qui codicem V exaravit.
    V2=manus emendatoris.
    t. s.=ter scripta.
    [ ]=quae verba in V a Gaio abiudicanda videntur, ea his uncis saepsimus.
    =lacuna quot litterarum incertum.
    * * *=stellulae singulae significant singulas litteras, quae legi nequeunt.
    D.=Digesta.
    I. vel Inst.=Iustiniani Institutiones.
    C.=Codex Iustinianus.
    C. Th.=Codex Theodosianus.
    Hu.=Huschke.
    Iurispr.=Iurisprudentiae anteiustinianae reliquiae, compositae a Ph. E. Huschke; editione sexta ediderunt E. Seckel et B. Kuebler. Vol. I, 1908. Vol. II, fascic. I, 1911.
    V. I. R.=Vocabularium iurisprudentiae Romanae.
    C. I. L.=Corpus inscriptionum Latinarum.
    Bruns7=Fontes iuris Romani antiqui ed. C. G. Bruns. Post curas Theodori Mommsen septimum edidit Otto Gradenwitz. 1909.
    BGU=Ägyptische Urkunden aus den Königlichen Museen zu Berlin. Griechische Urkunden.
    Chrest.=Grundzüge und Chrestomathie der Papyruskunde von L. Mitteis und U. Wilcken. Zweiter Band: Juristische Hälfte. Zweite Hälfte: Chreetomathie.

    Numeri locis Digestorum cum nomine iuris consulti adiecta significant fragmenta Palingenesiae iuris civilis, quam edidit O. Lenel 1889.

    Notae eae, in quibus verba textus non repetuntur, non pertinent nisi ad id verbum, cui adscriptus est numerus notae.

  • 1
  • 1I de iure civili et nat correctoris manu V.
  • 2initium suppl. ex D.
  • 4
  • 1de ea re addidimus. cf. 2, 236.
  • 5
  • 1nec umquam  accipiat a Gaio abiudicat Kreller.
  • 6
  • 1in provinciis iurisdictionem] iurisdictionem in provinciis Polenaar.
  • 7
  • 1concurrant V.
  • 8
  • 1ac Inst. Iust.; an ex Gaio? cf.  12. 51. 125. 143. 2, 99.
  • 12
  • 1tria  dediticiorum suppl. Goeschen ex Epit. 1, 1 pr.
  • 13
  • 1sint Goeschen.
  • 2quive ut] quique aut V.
  • 3ab eodem] avem V1, ab eo? V2.
  • 4fiunt V.
  • 14
  • 1deinde V2, et V1.
  • 20
  • 1equo publico Karlowa.
  • 21
  • 1ei? V.
  • 2cf. apographum.
  • 3videtur Gaius in pagina quinta primum ea, quote de servo creditoribus satisfacturo exponere iam coeperat, ad finem perduxisse, deinde dominium ex iure Quiritium verbo tetigisse (cf.  17), infra (2, 40) accuratius expositurus, porro de tribus legitimae manumissionis modis egisse (cf. 1, 126), denique ad Latinos transiisse (vid.  16). cf. Inst. Iust. 1, 6, 1. Ulp. 1, 12; 14. Gai epit. 1, 1, 2. Gai. 3, 56. Theoph. 1, 5, 4. Lex Rom. Burg. 44, 5. Salvian. ad eccl. 3, 7, 3134.
  • 23
  • 1promittit V.
  • 24
  • 1inde Goudsmit; in V.
  • 25
  • 1quia V.
  • 2magis] mgn V. magis nunc Kniep.
  • 29
  • 1quod addit h. l. V: cautum est ut, nunc apparet glossema esse, om. etiam Polen. et Krueger. edd.
  • 2iunianus add. V2 supra lineam.
  • 30
  • 1persona filii Polenaar. vide apogr.
  • 31
  • 1socii V1, del. V2.
  • 31
  • 1sic V2; probet V1.
  • 32b
  • 1praeterea  adipiscuntur ad sententiam supplevit Hu. cf. Ulp. 3, 5.
  • 32c
  • 1divi Claudii Hu.; cf. Ulp. 3, 6.
  • 33
  • 1Goeschenus quidem initium huius i ita restituendum censuit: lege Iulia cautum est, ut Latinus, si in perficiendo aedificio Romae non minus etc. ex Dig. 50, 16, 137 (Ulp. lib. 7 ad l. Iul. et Pap). cetera tunc egregie; sed de lege Iulia nec apparet, qua ratione ea de hoc Latinorum beneficio, qui tum nondum erant, quicquam cautum esse potuerit, et Dig. 24, 3, 64 maxime  7 ostendit, quid in causa fuerit, ut Ulpianus hoc libro de libertis dotalibus Latinis vel facto mariti vel suo iure civitatem adeptis exponeret. praeterea cum Gaius ordinem temporis secutus esse videatur, non dubito ex Tacit. A. 15, 43 ad a. 65. addidit praemia pro cuiusque ordine et rei familiaris copiis Neronis edicto hoc beneficium adscribere. nam Vespasianus alia sanxit. Suet. Vesp. 8. Lex Flav. Mal. 62. sed et senatus nec Tacitus meminit nec eius partes in re lege non constituta solebant esse. haec Hu., qui constitutum est edicto in textu posuerat, edicto ut parum certum delevimus.
  • 2quo V. qua Stud.; sed Gaius dicere solet impendere in aliquid.
  • 34
  • 1divus Traianus Hu.
  • 2quod in Hu.; in quo in Stud.; sed ipsum pistrinum est centenarium (Fr. Vat. 233) et cf. antea eaque navis portaverit.
  • 3cf. apogr. eiusque supplementum.
  • 4cf. apograph. et supplem. videtur Gaius in vv. 13 fere dixisse ex SCto mulierem Latinam ter enixam, beneficio principali omnes Latinos ius Qu. consequi posse (cf. Ulp. 3, 1; 2), deinde ad iterationem, qua ipse patronus hoc beneficium tribuit, transiisse.
  • 35
  • 1na V.
  • 2morientur V.
  • 38
  • 1si vindicta] vindicta si Savigny.
  • 39
  • 1superius id e V, id expunctum.
  • 40
  • 1potest V.
  • 43
  • 1si V.
  • 2ei manumittere V.
  • 3quam ut V.
  • 4quam  definiatur suppl. Hu.
  • 5cq V. contra Polenaar.
  • 6nihil mutandum, cf. V. I. R. I p. 154.
  • 44
  • 1manumittuntur V.
  • 45
  • 1ratione Polenaar; cf. Paul. 2, 1, 1.
  • 2de paginae 12 Codicis lectione desperandum est. conferenda est ad ea, quae perierunt, Gai epit. 1, 2  24: Nam si aliquis testamento plures manumittere voluerit, quam quot continet numerus supra scriptus, ordo servandus est: ut illis tantum libertas valeat, qui prius manumissi sunt, usque ad illum numerum, quem explanatio continet superius comprehensa: qui vero postea supra constitutum numerum manumissi leguntur, in servitute eos certum est permanere. quod si non nominatim servi vel ancillae in testamento manumittantur, sed confuse omnes servos suos vel ancillas is, qui testamentum facit, liberos facere voluerit, nulli penitus firma esse iubetur hoc ordine data libertas, sed omnes in servili condicione, qui hoc ordine manumissi sunt, permanebunt. nam etsi ita in testamento servorum manumissio adscripta fuerit, id est in circulo, ut qui prior, qui posterior nominatus sit, non possit agnosci, nulli ex his libertatem valere manifestum est, si agnosci non potest, qui prior, qui posterior fuerit manumissus. 3. Nam si aliquis in aegritudine constitutus in fraudem huius legis facere noluerit testamentum, sed epistolis aut quibuscumque aliis rebus servis suis pluribus, quam per testamentum licet, conferre voluerit libertates et sub tempore mortis hoc fecerit, hi, qui prius manumissi fuerint, usque ad numerum superius constitutum liberi erunt, qui vero post statutum numerum manumissi fuerint, servi sine dubio permanebunt. 4. Nam si incolumis quoscumque diverso tempore manumisit, inter eos, qui per testamentum manumissi sunt, nullatenus computentur. Ex his tamen Epitomator ea, quae  3. 4. continentur, aliunde quam ex Gaio sumpsisse videtur. Hu.
  • 47
  • 1aut V. cf. apographi supplementum, ut aut patroni aut suppl. Hu. certe non dubitandum etiam apud peregrinos, etiamsi non omnes, patronis aliquod ius in bonis libertorum fuisse. Hu.
  • 2hoc etiam Goeschen. etiam hoc V.
  • 3senatus  Hadriani del. Mommsen.
  • 50
  • 1sunt V.
  • 53
  • 1s V, in quo Stud. apogr. p. 300 literam s mero calami lapsui tribuit. sed collata L. 9. D. ad SC. Tertull. (38, 17) etiam h. l., ubi Gaius sui imperatoris primum mentionem facit, sacratissimi cum prior. edd. retinere malui. Hu. cf. etiam C. I. L. V 875 (Dessau 1374). IX 23. 5833 (Dessau 6472). XII 594 (Dessau 6988). Dessau 4052. 6468. Bruns I7, 294 l. 6.
  • 2regula male V.
  • 54
  • 1intellegatur V.
  • 55
  • 1significavit V.
  • 2potestatem V.
  • 56
  • 1iustas  intelleguntur suppl. Hu., in V duo versus vacui relicti sunt.
  • 57
  • 1unde et] und cc V. cf. apographum. unde causa cognita Polenaar.
  • 58
  • 1duorum versuum lacuna a librario relicta ex Institutionibus Iustin. suppleta est.
  • 59
  • 1suppl. Kniep ex epitoma.
  • 2possunt V.
  • 3filiae seu Polenaar. filia sed (sed per compendium scriptum) V.
  • 4potero eam V.
  • 5emancipaverimus V.
  • 64
  • 1et V.
  • 65
  • 1aliquando  nati suppl. ex Inst.
  • 2pot V. cf.  57. aliter  93. 94. 95. 107.
  • 66
  • 1simul ergo eum sched. Goesch.
  • 68
  • 1a. se V.
  • 69
  • 1e lege Aelia Sentia inservit Hu., opinatus litteras a. s., quae in V leguntur  68 post Latino (vid. not. 2), per errorem illuc illapsas revera huc pertinere.
  • 70
  • 1ut V?
  • 71
  • 1esse et V.
  • 2uxorem duxerit suppl. Krueger.
  • 3eis V.
  • 4modo V.
  • 5duxissent V. Hu. verba tamquam  duxissent (duxerit) transposita ratus locum (fortasse recte) sic constituit: Praeterea si civis Romanus, qui se credidisset Latinum esse, ob id Latinam tamquam modo e lege Aelia Sentia uxorem duxerit, permittitur ei filio nato erroris causam probare.
  • 6hi V.
  • 7septem fere litterae legi nequeunt; alii aliter supplent.
  • 8potestate V.
  • 72
  • 1videtur cum Polenaario delendum esse.
  • 74
  • 1causam] b V.
  • 75
  • 1senatus consulto Krueger. c V.
  • 2l. V. cf. apogr. p. 300 l. 16.
  • 76
  • 1contrahitur Krueger, Polenaar. contrahi V.
  • 77
  • 1itaque? V.
  • 2nupserit peregrinus] nupserit | erit peregrinum V.
  • 3s V. cf. supra p. 14 n. 2.
  • 78
  • 1peregrinuque? V.
  • 2cf. suppl. apogr., cuius lectio valde incerta est.
  • 79
  • 1214 versus legi nequeunt; suppl. Hu.
  • 80
  • 1significatur V. ante h. v. factum est quo inserit Polenaar.
  • 2qm V. quo(quo)modo Polen.
  • 81
  • 1conveniuntur V (?).
  • 2Hadriano auctore] Hadrianos (sed s expunctum) auctor V.
  • 83
  • 1lege V.
  • 84
  • 1eo Hu.
  • 85
  • 1nomen legis periit. hanc legem, quae Romana fuit, de peregrinis cuiusdam regionis aut condicionis egisse ex eo sequi videtur, quod Gaius  85. 86 non cives Romanos Romanasve, sed liberos liberasve dicit. verbis ea lege cavetur SC. Claudianum significari non potuit.
  • 86
  • 1nascantur V.
  • 88
  • 1concepit V.
  • 2potestatem V.
  • 89
  • 1peperit V.
  • 2concepit V.
  • 90
  • 1vide apographon.
  • 2nascitur V.
  • 91
  • 1cf. apographon.
  • 92
  • 1rectius pro donet scriptum foret donata sit. Hu.
  • 94
  • 1diximus Goeschen.
  • 2s V. cf. 1, 53; 77.
  • 96
  • 1nisi post spatium vacuum relictum ceterum vel sed vel similis particula supplenda est, talia fere suppleri posse videntur: huius autem iuris duae species sunt; nam Krueger.
  • 2qui vel Hu. vel qui V.
  • 97
  • 1etiam Inst.
  • 101
  • 1p. r. (id est populum Romanum) V.
  • 2proconsules V.
  • 103
  • 1illi V.
  • 2quod Dig. et Inst. quia V.
  • 105
  • 1sive Polenaar.
  • 106
  • 1et illud de quo Polenaar. illa V.
  • 108
  • 1duos versus rubricae causa vacuos reliquisse librarius videtur, ex quibus unum Goesch. explevit.
  • 111
  • 1perseverabat quia] pseverabant litteris nt fortasse per correcturam in tq mutatis V.
  • 2transiebat V.
  • 112
  • 1manus V.
  • 2conferratio V.
  • 3quos V.
  • 113
  • 1manu V.
  • 2libripendaemit V.
  • 3eum V. is Krueger. nummo Goeschen.
  • 114
  • 1poste V.
  • 115
  • 1deponere Krueger. reponere V.
  • 2tutoribus V.
  • 3inferioribus V.
  • 115a
  • 1Krueger putat Gaium haec fere dixisse: eam feminam, quae fiduciae causa cum extraneo coemptionem fecerit, filiae loco apud eum non fieri; sed quae fiduciae causa etc.
  • 117
  • 1eodem hoc V.
  • 118
  • 1est V.
  • 118a
  • 1suppl. Hu.
  • 2tum solum Kalb.
  • 119
  • 1quia V.
  • 2quod V.
  • 3aes Boethius. cf. Ihering, Geist d. röm. Rechts II5, 572, 776a. Mommsen, Staatsr. III, 23, 1.
  • 4iust V.
  • 121
  • 1accepit V.
  • 2et (?) in V.
  • 122
  • 1adhunc V.
  • 2possis etiam facere: convenienter qui dabat olim. Hu.
  • 3adnumerabat Hu.
  • 123
  • 1Si tamen quaerat aliquis, quare, si qua coemptionem fecit, differat a mancipatis suppl. Hu., ad sensum recte.
  • 2hereditates V.
  • 3possunt V.
  • 4accipiunt V.
  • 127
  • 1supplementa debentur Inst.
  • 2patris usque ad potestatem om. V.
  • 128
  • 1aut velut inserendum est aut ex lege Cornelia ut glossema eum Kruegero delendum.
  • 2qui V.
  • 129
  • 1servo V.
  • 2quod V.
  • 132
  • 1potestatem V.
  • 2ter post pater verisimilius exidit quam post filium; quamquam Ulp. 10, 1 obstat.
  • 3fueri revertitur V.
  • 4in pag. 36 paucissimis exceptis nihil legi potuit; cf. apographi supplem. videtur Gaius hic primum adiecisse filium tertia manumissione sui iuris effici; cf. Theoph. 1, 12, 6. haec quae exceperint, cognosci iam certo potest ex Gai epit. 1, 6, 3 med.: Tamen cum . . . . in hereditate succedit, cf. Inst. 1, 12, 6 verba Et tunc ex edicto praetoris etc.
  • 133
  • 1suppl. a Goesch. ex Inst. 1, 12, 7 et Dig. 1, 7, 28.
  • 2de potestate dimittere Inst. potestate dimittere Dig. cf.  134.
  • 134
  • 1initium hoc deperditum ex Goescheni fere restitutione ad sensum demonstrandum supplevi. Hu.
  • 2sed  tertia partim Scheurl, partim Hu.
  • 3sc. ab eo, cui in adoptionem daturus est, ne aliam personam, cui mancipetur, adhibere necesse sit. cf. Scheurl, de modis liberos in adopt. dandi, Erlang. 1851.
  • 4remancipatur V.
  • 135a
  • 1Krueger Huschkium secutus ita supplet: dicemus de eo, qui ex nepote semel mancipato necdum manumisso conceptus fuerit. nam.
  • 136
  • 1Krueger ita fere ad sensum suppleri posse censet: Praeterea mulieres, quae in manum conveniunt, in patris potestate esse desinunt. sed in confarreatis nuptiis de flaminica Diali senatus consulto ex relatione.
  • 2Paulus Fabius Maximus et Q. Aelius Tubero css. a. 748 u. = 11 a. Chr.; de ICtis Cornelio Maximo et Q. Aelio Tuberone (Pomp. Dig. 1, 2, 2, 46; 46) cogitavit Hu.
  • 3eae  coemptionem ad sensum suppl. Hu.
  • 137
  • 1Krueger ex parte Huschkium secutus ita fere suppl.: In manu autem esse mulieres desinunt iisdem modis, quibus filiae familias potestate patris liberantur; sicut igitur filiae familias una mancipatione de potestate patris exeunt, ita eae, quae in manu sunt, una mancipatione.
  • 137a
  • 1in V legitur lin. 21 quae; lin. 22/23 cogere coemptionatorem; lin. 23/24 et cui ipsa velit. Krueger sic fere ad sensum supplet: inter eam vero, quae cum extraneo, et eam, quae cum viro suo coemptionem fecerit, hoc interest, quod illa quidem cogere coemptionatorem potest, ut se remancipet, cui ipsa velit, haec autem virum suum. Hu. similiter.
  • 2et delendum?
  • 139
  • 1legis Fuf. Can. V.
  • 140
  • 1quo V.
  • 141
  • 1iniuriarumc V.
  • 2gratiam V.
  • 3manciparentur V.
  • 142
  • 1intellegemus ceteras Inst. Iust. intellegimus de ceteris V. intellegemus deinde ceteras Polenaar.
  • 144
  • 1feminini  vel suppl. Hu.
  • 145
  • 1Popeia V.
  • 2honores V.
  • 146
  • 1testes V.
  • 2om. Inst. Iust.; del. Hu., Krueger.
  • 3nepotes quos V. quos om. Inst.
  • 4potesint V. poterint Lachmann.
  • 5sint V.
  • 147
  • 1nascuntur V.
  • 2sint V.
  • 148
  • 1ac si V.
  • 149
  • 1vel uxori meae Hu. lic V.
  • 150
  • 1tutorem optare suppl. Lachmann.
  • 152
  • 1tutoris optionem dumtaxat Hu. dumtaxat tutoris optionem V.
  • 153
  • 1differant V.
  • 2poten V.
  • 3habetis V.
  • 156
  • 1scilicet ego Hu. scilicet sic eo V. Poeschmann coni.: et invicem. scilicet etsi ego illi agnatus sum, non tamen filio illius eodem iure etc. collato Theoph. 1, 15, 1 extr.; Polenaar delet scilicet usque ad coniungor.
  • 157
  • 1q. V.
  • 2add. Goeschen.
  • 158
  • 1utique Inst. Iust. cf.  64.
  • 159
  • 1capitis V.
  • 2dimidia V.
  • 160
  • 1veniri V.
  • 2post ius legitur p, in sequenti versu ex leg.
  • 3denuntiantibus dominis V. denuntiantibus nihilo minus Hu.
  • 161
  • 1dimidia V.
  • 162
  • 1retineretur V.
  • 164
  • 1Hollweg statuit in his 17 versibus Gaium primum egisse de legitima gentilium tutela, ad quam lector remittatur infra 3, 17. quid secutum sit, ignoratur.
  • 165
  • 1liberarum V.
  • 2liberorum V.
  • 3introducta Inst. accepta V.
  • 166
  • 1de fiduciaria in V spatio relicto scriptum est post sequens patronorum.
  • 2recepta est] rectae V. hic inseruit Krueger paragraphum compositam ex Inst. Iust. 1, 18 et Gai. 1, 172 cumque secutus est Hu.; quam nos leviter mutavimus. nam deinceps vice adiectivi fungens, quod ex Inst. Iust. receperunt et Kr. et Hu., inter classicos auctores unus Ulpianus usurpavit. cf. E. Th. Schulze, Ztschr. d. Sav. Stiftg. VIII, 290.
  • 166a
  • 1cum Gaius de tutelis fiduciariis plurali numero loquatur, dubitari potest, num eam quoque, quae in Inst. 1, 19 sola remansit, commemoravit. nec tamen hoc loco iniuria ei a librario facta esse videtur. cf. 1, 175. Hu.
  • 167
  • 1liveris | ineorum V. liberosque eorum Kniep.
  • 2fuerunt  Quiritium suppl. Hu.
  • 3pertinet V.
  • 169
  • 1tutor Goeschen. vocator V.
  • 170
  • 1corr. ex cessavit V.
  • 2a cessicio Goeschen. accessio V.
  • 172
  • 1est V.
  • 173
  • 1absit Krueger. aberit V.
  • 175
  • 1rem mancipatam V.
  • 2add. Polenaar.
  • 3patroni autem] autem patroni V.
  • 178
  • 1e V.
  • 179
  • 1addidit Hu.
  • 183
  • 1et V. ceterum supplemento ut in ed. Krueg. h. l. non opus, cum Romae a praetore urbano tutorem peti Gaius ipse iam ante dixerit. Hu.
  • 184
  • 1pupillumve lege] pupillumqe legem V.
  • 2tutelae V.
  • 3aut V.
  • 4datur V.
  • 5athunc V.
  • 186
  • 1exstat vel existit Polenaar. sed cf. Inst. Iust.
  • 188
  • 1speciesins V.
  • 2haec V.
  • 3deducantur V.
  • 4suppl. Kniep.
  • 5hoc solum supplevimus; cf. infra 3, 33.
  • 189
  • 1ratione V. iure Inst. Iust.
  • 2co. st. V.
  • 3tant V.
  • 190
  • 1hispeciosa V.
  • 2ipsi V.
  • 3tutele V.
  • 191
  • 1datum V.
  • 2tractant eis Cramer. tractans ei V.
  • 3iudici V.
  • 192
  • 1mancipio V.
  • 2interveniant V.
  • 3pertinet V.
  • 193
  • 1ut ecce Hollweg. vi haecce V.
  • 2contrahat Lachm. hat V.
  • 3filius V.
  • 194
  • 1liberorum  patroni suppl. Hollweg.
  • 2tutum V.
  • 3et ceterae V. et del Hu.
  • 195c
  • 1busta V.
  • 196
  • 1autem cum verisimile Studemundo visum est.
  • 2librarius alteram syllabam errore bis scripsisse videtur.
  • 3in p. 53 Gaius primum de pubertate Neratii Prisci sententiam (Ulp. 11, 28) addidisse, deinde ad eas personas, quae in curatione sunt (cf. 1, 142. 143), transiisse videtur, cf. Epit. 1, 8. quid postea specialiter Gaius tractaverit, in incerto relinquimus.
  • 198
  • 1voluit Hu. solent Lachmann.
  • 200
  • 1non e] nonne V.
  • 2curato V.
  • 1260010109 1260010117 1260010118 1446002000 1446003000 1446004000